« bullarium-franciscanum-4290 »


Description

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Mandat inquisitori haer. prav. in civ. Massilien., ut Martinum haereticum, quem tenet captum, reddat inquisitori in partibus Pedemontis.1

  •  
    1332, iulii 8, Avinione.

  •  
    1332


  •  

    Dilecto filio Ioanni de Badis ordinis fratrum Minorum, inquisitori haereticae pravitatis in civitate et dioecesi Massilien. per sedem apostolicam deputato vel etiam eius vicesgerenti.

    Nuper ex relatione dilecti filii Ioannis Alberti de Castellario ordinis fratrum Praedicatorum, inquisitoris haereticae pravitatis in partibus Pedemontis superioris Lombardiae auctoritate apostolica deputati, ad nostrum pervenit auditum, quod in vallibus Lucernae et Pelusiae, terris utique dilecti filii nobilis viri Philippi de Sabaudia domini Taurinensis temporali dominio subiectis, ita creverunt et multiplicati sunt haeretici, praecipue de secta Valdensium, quod frequentes congregationes per modum capituli facere inibi praesumpserunt, in quibus aliquando quingenti Valdenses fuerunt insimul congregati; quodque dudum, cum praefatus Albertus vellet ibi inquisitionis officium exercere, dictis Valdenses contra ipsum Albertum inquisitorem manu insurrexerunt armata et quod quadam die quondam Guillelmum rectorem parochialis ecclesiae de Engravia Taurinen. dioecesis, celebrata missa per eum, in platea dictae villae nequiter occiderunt, suspicantes, quod dictus rector eos penes inquisitorem praefatum de ipsorum haeresibus detulisset; quodque praenominati haeretici ipsum inquisitorem in quodam castello patenter et publice obsederunt, sic quod oportuit eum inde recedere inquisitionis huiusmodi officio relicto totaliter imperfecto; quodque tu Martinum Pastrae, qui alias se vocari facit Petrum Martinum alias Iuliani, dictae dioecesis, unum de haereticis supradictis, detines in tuis carceribus mancipatum: qui quidem Martinus principalis in dictis congregationibus et capitulis ipsorum haereticorum existebat ac fugitivus omnium inquisitorum, qui fuerunt in Pedemonte a viginti annis citra, et generalis praedicator haereticae pravitatis, quique specialiter praedicat contra incarnationis filii Dei et existentiam corporis Christi in sacramento altaris et qui etiam scit totam conditionem terrarum dilectorum filiorum nobilium virorum marchionis Salutiarum ac dominorum de Lucerna et Philippi de Sabaudia praelibati. Cupientes igitur, ut idem Albertus inquisitor de haeresibus huiusmodi et rerum circumstantiis universis plenam habere valeat veritatem, discretioni tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus eidem Alberto copiam dicti Martini haeretici faciens ipsum sibi in loco tuto tradere et assignare indilate procures, ut idem inquisitor possit inquirere super his tam contra Martinum quam alios haereticos memoratos et etiam ipsos quaestionare, si hoc iustitia patiatur. Datum Avinione, VIII idus iulii, anno sextodecimo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°987., pp.530-531

  •  
    Reg. Vat. t. 102, ep. 1270; apud Wadd. l. c. a. 1332 n. 6.

    1

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156203 (bullarium-franciscanum-4290), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/156203 (mise à jour : 26/01/2021).