« bullarium-franciscanum-4288 »


Description

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Alvarum Pelagii ord. Min. praeficit ecclesiae Coronen. in episcopum.1

  •  
    1332, iunii 16, Avinione.

  •  
    1332


  •  

    Alvaro Pelagii electo Coronen.

    Quam sit onusta periculis, quam plena dispendiis etc. Dudum siquidem bonae memoriae Albertino episcopo Coronensi regimini Coronen.a ecclesiae praesidente nos ... provisionem ipsius ecclesiae Coronen., cum eam quovis modo et ubicumque vacare contingeret, dispositioni nostrae ac sedis eiusdem duximus reservandam, decernentes ex tunc etc. Postmodum vero praefata ecclesia per obitum eiusdem Albertini, qui nuper extra Romanam curiam diem clausit extremum, pastoris solatio destituta, dilecti filii capitulum ipsius ecclesiae, huiusmodi reservationis et decreti nostrorum forsan ignari, dilectum filium Franciscum de Luca, canonicum Patracen., in subdiaconatus ordine constitutum, in episcopum Coronen. per formam compromissi quamvis de facto concorditer elegerunt, dictusque Franciscus huiusmodi reservationis et decreti, sicut asseritur, inscius huiusmodi electioni de se factae etiam de facto consensit. Ipsius igitur electionis negotio ad notitiam nostram deducto nos, attendentes electionem ipsam post et contra reservationem et decretum praefata de facto celebratam, illam, prout erat, reputavimus irritam et inanem; et nihilominus ad ipsius ecclesiae provisionem celerem et felicem, de qua nullus praeter nos hac vice se intromittere potest, reservatione et decreto huiusmodi obsistentibus, ne ipsa Coronen. ecclesia longae vacationis incommodis exponatur, paternis et sollicitis studiis intendentes etc., post deliberationem, quam super his cum fratribus nostris habuimus diligentem, demum ad te ordinis fratrum Minorum professorem, in sacerdotio constitutum, litterarum scientia praeditum, morum honestate decorum, in spiritualibus providum et aliis multiplicibus virtutum meritis, prout fidedignorum habet assertio, insignitum, direximus oculos nostrae mentis. Quibus omnibus diligenti meditatione pensatis de persona tua, nobis et eisdem fratribus nostris ob tuorum exigentiam meritorum accepta, ipsi Coronen. ecclesiae de dictorum fratrum consilio auctoritate apostolica providemus teque illi praeficimus in episcopum et pastorem, curam ipsius ecclesiae Coronen. tibi in spiritualibus et temporalibus plenarie committendo etc. Datum Avinione, XVI kalendas iulii, anno sextodecimo.b


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°985., pp.-530

  •  
    Reg. Vat. t. 102, ep. 1566; apud Wadd. l. c. n. 147; cfr. supra n. 962 et infra n. 1023.

    1

  •  
    (a) Coron in Graecia.
  •  
    (b) In e. m. capitulo et vassallis ecclesiae Coronen., clero et populo civ. et dioec. Coronen., archiepiscopo Patracen. tamquam metropolitano, Ioanni principi Achaiae tamquam domino temporali illarum partium.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156201 (bullarium-franciscanum-4288), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/156201 (mise à jour : 26/01/2021).