« bullarium-franciscanum-4218 »


Description

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Regno Siciliae monet, ut litteras contra Fraticellos aut sequaces Michaelis de Caesena sibi missas publicari faciat.1

  •  
    1331, iulii 8, Avinione.

  •  
    1331


  •  

    Eidem regi [Siciliae].

    Dilecto filio nobili viro etc.a Litteras apostolicas missas certis personis per nostrum nuncium pro meliori noluisti tunc temporis publicari. Profecto, fili, non videtur tibi tutum nec honorabile, litteras apostolicas, praesertim quae ad negotium fidei pertinent, ulterius retinere vel publicationem earum aliquatenus impedire; ideoque requirimus prudentiam regiam et hortamur in Domino, ut dictas litteras illis, quibus diriguntur, assignare taliter facias, quod eas valeant publicare. Sicut alias regiae celsitudini scripsimus, non est regnum inter christianos, in quo non fuerint similes publicatae. Et si aliquorum mentes moveant rationes, quas haereticus ille Michael de Caesena contra nostras constitutiones cum suis fautoribus fabricavit, te, cuius intellectum Deus illuminavit multipliciter, movere non debent. Datum [Avinione], VIII idus iulii, anno quintodecimo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°916., pp.-503

  •  
    Reg. Vat. t. 116, f. 96, ep. 486; cfr. supra n. 891 et infra n. 924.

    1

  •  
    (a) Agitur de matrimonio contrahendo inter neptim vel nepotem Stephani de Columna et filium vel filiam cuiusdam comitis necnon de Caroli regis Hungariae ad curiam Romanam adventu, qui opportunus non esse dicitur.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156131 (bullarium-franciscanum-4218), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/156131 (mise à jour : 26/01/2021).