Description
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Dogmatizantes contra constitutionem Quia quorundam capi iubet.1
-
1331, ianuarii 21, Avinione.
-
1331
-
Archiepiscopo ‥ eiusque suffraganeis et ‥ inquisitoribus haereticae pravitatis in provincia ‥ deputatis.
Dudum ad audientiam nostri apostolatus multorum insinuatione perducto, quod nonnulli homines in reprobum sensum dati, praesertim religiosi habitu sed revera haeretici et ab unitate catholicae ecclesiae separati, haeresim per nos olim (deliberatione cum fratribus nostris sanctae Romanae ecclesiae cardinalibus ac multis archiepiscopis et episcopis aliisque ecclesiarum praelatis necnon et cum pluribus sacrae theologiae magistris et utriusque iuris professoribus praehabita diligenti et de consilio fratrum ipsorum) damnatam, videlicet quod Christus et eius apostoli in hiis, quae ipsos habuisse scriptura sacra testatur, habuerunt tantummodo absque iure aliquo simplicem usum facti, approbare, dogmatizare ac defendere temerariis ac periculosis ausibus praesumebant: nos, ne tales homines perfidi, divino et humano timore vacui, gloriarentur suae pravitatis opera sine condignis meritorum stipendiis praeteriri,a omnes et singulos, qui, postquam constitutiones nostrae super praedictis editae ad eorum pervenissent notitiam vel per eos, quominus possent pervenisse, stetisset, haeresim condemnatam huiusmodi ausi essent defendere, approbare seu etiam dogmatizare aut tenere publice vel occulte, haereticos declaravimus, sicut per constitutionem nostram, quae incipit: Quia quorundam, duximus alias declarandos, et arbitrantes dignum existere, quod tales perversi homines eius non fruerentur privilegiis, a cuius se subtrahebant obedientia quamque impugnare nequiter satagebant, ipsos omnibus et singulis tam exemptionis quam aliis quibuscunque privilegiis et gratiis, libertatibus et immunitatibus, tam ordinibus suis quam locis et personis eorum sub quacunque forma vel expressione verborum ab apostolica sede concessis, auctoritate apostolica omnino privavimus et praeter poenas alias contra talia praesumentes inflictas, quibus ipsos subiacere volumus, privatos perpetuo et ordinariae iurisdictioni ordinariorum locorum quo ad causas et alia omnia decrevimus esse subiectos.
Sane quia, sicut fidedigna licet infesta plurimum relatione percepimus, adhuc nonnulli eorum ausu damnabili et nefando tam praedictam damnatam haeresim nec non et quosdam erroneos et haereticales articulos, periculosos errores et haereses detestabiles continentes (videlicet quod illud, quod de Christo legitur in evangelio beati Mathaei, quod ipse solvit tributum Caesari, quando stateram sumptam ex ore piscis illis, qui petebant, didragma iussit dari, hoc fecit non condescensive et liberalitate suae pietatis, sed necessitate coactus; item quod beatus Petrus apostolus non fuit plus caput ecclesiae quam quilibet aliorum apostolorum nec habuit plus auctoritatis quam habuerunt alii apostoli, et quod Christus nullum caput dimisit ecclesiae nec aliquem vicarium suum fecit; quodque papam corrigere et punire ac instituere et destituere ad imperatorem asserunt pertinere; et adhuc, quod omnes sacerdotes, sive sit papa sive sit archiepiscopus sive sacerdos simplex quicumque, sunt aequalis auctoritatis et iurisdictionis ex institutione Christi; sed quod unus habet plus alio, hoc est secundum quod imperator concessit plus vel minus, et sicut concessit, potest etiam revocare; praeterea quod papa vel tota ecclesia simul sumpta nullum hominem quantumcumque sceleratum potest punire punitione coactiva, nisi eis imperator tribuerit potestatem: quos quidem articulos et quamcunque scripturam continentem eosdem velut sacrae scripturae contrarios et fidei catholicae inimicos, haereticos seu haereticales et erroneos, ac omnes et singulos, cuiuscumque dignitatis, ordinis, conditionis aut status existerent, qui praedictos articulos aut scripturam eos continentem quo ad praemissa praesumerent defendere vel etiam approbare, ab omnibus confutandos velut haereticos olim duximus de dictorum fratrum consilio declarandos; et nihilominus dilectus filius Petrus de Corbario ordinis fratrum Minorum, olim haeresiarcha et schismaticus, qui errores et haereses praedictas approbaverat et tenuerat diabolica suggestione deceptus, eos postmodum, ad lucem veritatis reductus, in nostra et eorumdem fratrum nostrorum nec non magnae cleri et populi multitudinis praesentia sponte abiuravit, anathematizavit, reprobavit et fuit detestatus expresse) in diversis mundi partibus defendere, dogmatizare ac approbare praesumunt, fideles secum in eosdem errores et haereses trahere non absque divinae maiestatis contumelia, fidei laesione catholicae ac multorum periculis velut ministri sathanae molientes: nos tales, quos timor Dei a malo non revocat, poenae saltem formidine severitateque disciplinae a suis huiusmodi iniquissimis excessibus retrahere cupientes, discretioni vestrae in virtute sanctae obedientiae per apostolica scripta districtius iniungendo mandamus, quatenus contra omnes et singulos, cuiuscumque dignitatis, ordinis, conditionis aut status existant, praedictas damnatas haereses vel earum aliquam approbantes, defendentes aut dogmatizantes publice vel occulte (quos omnibus et singulis tam exemptionis quam aliis quibuscumque privilegiis apostolicis, eis vel eorum ordinibus aut locis communiter vel divisim sub quacumque forma vel expressione verborum concessis, alias privavimus auctoritate apostolica et adhuc etiam tenore praesentium eadem auctoritate privamus) nec non et contra suspectos de praedictis seu earum aliqua (summarie, simpliciter et de plano) tamquam adversus haereticos seu fautores et defensores haeresium solerter et fideliter vos, fratres archiepiscope et suffraganei, vestrique vicarii et officiales vestra ordinaria, vosque, filii inquisitores, auctoritate apostolica iuxta statuta canonum et privilegia concessa inquisitionis negotio, tam ad captionem personarum quam ad sententiam procedatis (invocato ad hoc, si necesse fuerit, auxilio brachii saecularis; non obstantibus quibuscumque privilegiis, indulgentiis et litteris apostolicis, per quae vestra vel alicuius vestrum iurisdictio posset circa praemissa vel ea quomodolibet tangentia impediri, etiam si de illis esset in praesentibus specialis et expressa de verbo ad verbum mentio facienda, quae quoad hoc nulli volumus suffragari), sic vos super praedictis solerter et fideliter habituri, quod praeter perennis mercedis praemium, quod inde merebimini, nostram et eiusdem sedis gratiam uberius assequi valeatis. Datum [Avinione,] XII kal. februarii, anno quintodecimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°892, p.489
-
Reg. Vat. t. 116, f. 161, ep. 797; cfr. supra n. 554. Constat autem, illos erroneos et haereticales articulos de quibus in his litteris sermo est, in illo libello a Marsilio de Padua et Ioanne de Ianduno confecto, cui titulus est « Defensor pacis », contineri.
1 -
(a) In registro: stipendii praeteriti.