Description
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Mandat cancellario Parisien., ut Francisco de Mayronis de Digna ord. Min. conferat magisterium in theologica facultate.1
-
1323, maii 24, Avinione.
-
1323
-
Dilecto filio [Thomae] cancellario Parisiensi.
Viri sacrae lectionis studio dediti ac in lege Domini eruditi, sub religionis habitu Domino militantes, favoris apostolici gratiam promerentur: et eo benignius decet honestis eorum desideriis annui, quo ex eorum profectibus potest maior utilitas provenire. Cum itaque, sicut accepimus, dilectus filius Franciscus de Mayronis de Dina ordinis fratrum Minorum, sacrae theologiae baccalaureus, in praedicta scientia adeo laudabiliter profecisse noscatur, quod dignum se reddit ad obtinendum docendi licentiam in eadem, idemque Franciscus in Parisiensi studio more baccalaureorum legendo in dicta scientia cursum perfecerit in lectura: nos tum ob hoc tum obtentu carissimi in Christo filii nostri Roberti regis Siciliae, nobis super hoc pro eodem humiliter supplicantis, eumdem Franciscum in hac parte favoribus prosequi cupientes, discretioni tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus eidem Francisco, si ad hoc eum sufficientem et idoneum esse repereris, magistralem honorem et docendi licentiam conferas in scientia memorata. Non obstantibus quibuscumque Parisien. studii statutis et consuetudinibus vel observationibus solemnitatum contrariis, iuramento vel constitutione apostolica roboratis, per quae nullum praesentibus obstaculum ministretur. Dat. Avinione, IX kal. iunii, anno septimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°500., pp.-251
-
Reg. Vat. t. 74, ep. 790; cfr. Wadd. l. c. ad a. 1328 n. 22, Sbar. Suppl. ad Script. tr. ord. s. Franc., p. 267 seq., et Chart. Univ. Paris. II, 272, ubi haec annotatio apposita est: « Genebrardus, Waddingus aliique dicunt, Franciscum Mayronem a. 1315 actum Sorbonnicum in academiam Parisien. invexisse, id est certamen scholasticum, quod aestatis tempore habebatur per singulos dies veneris, in quo candidatus respondebat a quinta matutina ad septimam vespertinam, donec cunctis opponentibus satisfactum esset. Ast nullum instrumentum nos de certamine a Francisco Mayrone introducto docet et quantum ad hoc ad fabulas referri debere putamus ».
1