Description
-
Clément V (1305-1314)
-
Fundationem monasterii Clarissarum Gualdafaioren. confirmat.1
-
1312, iulii 3, Grauselli.
-
1312
-
Dilectae in Christo filiae nobili mulieri Mariae Fernandi dictae Coronel Compostellanae dioecesis.
Iis, quae bene aguntur divinae retributionis obtentu et salutem respiciunt animarum, libenter adiicimus apostolici muniminis firmitatem, ut, quatenus acta sunt provide, illibata consistant, cum nostro fuerint praesidio communita. Cum igitur, sicut ex parte tua fuit propositum coram nobis, tu inflammata piae devotionis affectu monasterium quoddam, in quo sorores ordinis sanctae Clarae locasti, apud Gualdafaiorama dioecesis Toletan. de sedis apostolicae licentia fundaverisb illudque dotaveris competenter de propriis bonis tuis: nos tuae laudabilis devotionis intuitu et consideratione praecipue carissimae in Christo filiae Mariae reginae Castellae illustrisc pro te nutrice sua nostram super hoc humiliter gratiam implorantis, eius et tuis in hac parte supplicationibus inclinati, annuentes, quae circa praemissa pie sunt acta, prout alias rite et provide et absque iuris alieni praeiudicio processerunt, rata gerentes et grata, ea apostolica auctoritate confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo etc. Datum in prioratu de Grausello Vasionen. dioecesis, V nonasd iulii, pontificatus nostri anno septimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°202., p.89
-
Reg. Vat. t. 59, f. 160, ep. 768 (n. 8467); apud Wadd. l. c. reg. pont. Clem. V, n. 37.
1 -
(a) Guadalajara in custodia Toletan. provinciae Castellae.
-
(b) Anno 1307; cfr. Wadd. Ann. Min. ad a. 1312, n. 13.
-
(c) Coniugis Sancii Ferocis (el Bravo), regis Castellae († 1295), cui an. 1284 nupserat, et matris Ferdinandi IV regis Castellae.
-
(d) Non « Nonis », sicut exhibet Wadd. l. c.