« bullarium-franciscanum-3388 »


Description

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    Mandat praelatis infra nominatis, ut de gravaminibus fratribus ord. Min. Aurien. illatis cognoscant et referant.1

  •  
    1308, martii 15, Pictavis.

  •  
    1308


  •  

    Venerabili fratri [Roderico] archiepiscopo Compostellano, et dilectis filiis ‥ archidiacono de Coronato et Gundisalvo Petri canonico ecclesiae Compostellan.

    Grave gerimus et molestum, cum sinistra nobis de quibuscumque personis praesertim ecclesiasticis referuntur; sed in praelatorum excessibus eo gravius provocamur, quo damnabilius eorum culpae remanent incorrectae, cum facile trahatur a subditis, quod ab eis agitur, in exemplum. Intimantibus siquidem nobis dilectis filiis ‥ guardiano et fratribus conventus fratrum ordinis Minorum civitatis Aurien.a nuper accepimus, quod, licet ipsi olim super lite et quaestione, quae inter ipsos ex una parte et venerabilem fratrem nostrum P[etrum] episcopum Aurien. ex altera super sepulturis decedentium, praedicationibus faciendis, confessionibus audiendis (super quibus dictus episcopus ipsos guardianum et fratres indebite impediebat et etiam perturbabat) dudum mota extitit apud sedem apostolicam, auctoritate sedis eiusdem obtinere pro eis definitivam sententiam meruissent, ac postmodum venerabilis frater noster ‥ archiepiscopus Bracharen. auctoritate litterarum dictae sedis eamdem sententiam exequens in dictum episcopum, quia canonice monitus praedictae sententiae contumaciter parere contempsit, eadem auctoritate excommunicationis sententiam exigente iustitia promulgasset, idem tamen episcopus debitam reverentiam ad sedem praedictam non gerens praefatos guardianum et fratres super sepulturis, praedicationibus et confessionibus gravius solito impedire ac perturbare praesumit ac nihilominus praedictam excommunicationis sententiam per sex annos et amplius animo indurato sustinuit et adhuc sustinere tamquam famae suae prodigus non veretur; demum autem ex his contra praedictos guardianum et fratres rancore concepto et abiecto Dei timore pariter et amore de conscientia et consensu decani et archidiaconorum nec non et quorumdam canonicorum ecclesiae Aurien. contra praedictos guardianum et fratres per castellanum et alios officiales et familiares ipsius aliosque adhaerentes eisdem in loco ipsorum guardiani et fratrum dictae civitatis insultum fieri faciens et fractis ostiis ecclesiae et domorum dicti loci, non sine morte multorum et verberatione ac vulneratione plurium fratrum loci praedicti, ipsos guardianum et fratres ab eodem loco violenter eiici procuravit, ecclesia, domibus, officinis et aliis ipsius loci totaliter dissipatis; nec his contentus, nonnulla bona deposita in loco praedicto, libros et vestimenta et ornamenta ecclesiastica divino cultui deputata, refectorii et coquinae utensilia, et quaedam alia bona dictorum guardiani et fratrum inibi deputata, ibidem inventa exinde nequiter asportari praecepit, partem ex bonis ipsis ad domum eiusdem episcopi et partem ad dictam ecclesiam Aurien. ausu nefario deferri facere attentando, ac alias dictis guardiano et fratribus per se et alios actualiter et verbaliter damna gravia et iniurias irrogando. Nos autem nolentes, prout etiam nec debemus, praedicta, si veritate nitantur, sub dissimulatione transire, sed ipsis guardiano et fratribus super his intendentes de opportuno remedio providere, discretioni vestrae, de quorum circumspectione fiduciam gerimus in Domino specialem, per apostolica scripta mandamus, quatenus Deum habentes prae oculis vos vel duo aut unus vestrum per vos vel per alium seu alios inquiratis super his et ea contingentibus tam contra dictum episcopum quam contra complices et sequaces ipsius summarie, de plano, sine strepitu et figura iudicii ac indagine non solemni diligentius veritatem, et ea, quae super his inveneritis, fideliter in scriptis redacta sub vestris inclusa sigillis ad nostram praesentiam quantocius transmissuri, ut informari possimus exinde, quod per nos in huiusmodi negotio sit agendum. Datum Pictavis, idibus martii, pontificatus nostri anno tertio.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°105., pp.47-48

  •  
    Reg. Vat. t. 55, f. 52, ep. 277 (n. 2593), apud Wadd. Reg. pont. Clem. V, 13.

    1

  •  
    (a) Orense in custodia Aurien. provinciae s. Iacobi; cfr. Wadd. ad a. 1287, n. 19. Cfr. huius op. t. IV, p. 99.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155301 (bullarium-franciscanum-3388), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/155301 (mise à jour : 26/01/2021).