« bullarium-franciscanum-3315 »


Description

  •  
    Benoît XI (1303-1304)

  •  
    Episcopos infra nominatos constituit executores et conservatores sui privilegii seu constitutionis Inter cunctas pro fratribus Min. provinciae Romanae.1

  •  
    1304, aprilis 2, apud s. Petrum.

  •  
    1304


  •  

    Venerabilibus fratribus Reatino et Sutrino ac Viterbien. episcopis.

    Super egenum nuper intendentes et pauperem, et dantes operam animarum saluti, quamdam inter praelatos, rectores parochialium ecclesiarum et clerum saecularem ex parte una, et fratres Praedicatorum et Minorum ordinum ex altera, tam super praedicationibus libere ab eisdem fratribus faciendis et audiendis confessionibus eis peccata sua confiteri volentium, quam super canonica portione ac episcopali quarta de relictis ipsis fratribus sive in communi sive eorum singulis minime detrahenda, specialem constitutionem edidimus, prout in eadem constitutione, quae incipit « Inter cunctas »,a haec et alia plenius et seriosius continentur. Sed quia parum esset iura condere, nisi, qui ea tueatur, existeret: nos, volentes constitutionem praedictam irrefragabiliter observari, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus vos vel duo aut unus vestrum per vos vel per alium seu alios fratribus dicti ordinis Minorum provinciae Romanae efficacis defensionis praesidio assistentes ac facientes constitutionem eamdem quoad omnia eius capitula prout iacet firmiter observari, non permittatis contra tenorem ipsius memoratos fratres molestari a praedictis praelatis, rectoribus et clero sive aliis, vel eis gravamina aut iniurias irrogari, facturi ipsis fratribus de illatis eis iniuriis, molestationibus et gravaminibus ac de extorta ab eis canonica portione et quarta episcopali praedictis contra tenorem eumdem (in illis videlicet, quae iudicialem requirunt indaginem, per viam iudicii, in aliis vero, prout qualitas ipsorum exegerit) iustitiae complementum; ita quod officium, potestas et iurisdictio vestra ex nunc perpetuata censeatur: molestatores et iniuriatores huiusmodi nec non contradictores et rebelles, quandocumque et quotiescumque expedierit, per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Non obstantibus tam de duabus dietis in concilio generali quam fel. record. Bonifatii papae VIII praedecessoris nostri (quarum prima cavetur, ne quis certis exceptis casibus extra suam civitatem et dioecesim, secunda vero, ne reus alterius dioecesis ultra unam dietam a finibus eiusdem dioecesis ad iudicium evocetur) et aliis quibuscumque constitutionibus a praedecessoribus nostris Romanis pontificibus tam de iudicibus delegatis quam conservatoribus aut aliis editis, quae vestrae possent in hac parte iurisdictioni aut potestati eiusque libero exercitio quomodolibet obviare, seu si aliquibus a sede apostolica sit indultum, quod excommunicari, suspendi vel interdici non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem, et quibuslibet aliis indulgentiis, privilegiis et litteris apostolicis quibuscumque et in quacumque forma verborum concessis, per quae praesentibus non expressa vel totaliter non inserta dictae iurisdictionis sive potestatis explicatio possit quomodolibet impediri, et de quibus quorumque totis tenoribus de verbo ad verbum opporteat in nostris litteris fieri mentionem. Eamdem insuper vobis, eisdem modo et forma per omnia, iurisdictionem et potestatem concedimus circa conservationem aliorum privilegiorum, quae iidem fratres a nobis habent vel a Romanis pontificibus hactenus habuerunt. Datum Romae apud sanctum Petrum, IV nonas aprilis, pontificatus nostri anno primo.

    In e. m. archiepiscopo Colonien. et Traiecten. ac Leodien. episcopis (pro provincia Coloniensi).

    In e. m. Roskilden. et Lincopen. ac Stavangren. episcopis (pro provincia Daciae i. e. Daniae).

    In e. m. archiepiscopo Pisan. et Florentin. ac Senen. episcopis (pro provincia Tusciae).

    In e. m. archiepiscopo Compostellan. et Ulixbonen. ac Zamoren. episcopis (pro prov. s. Iacobi).

    In e. m. Brixinen. et Olomucen. ac Iaurien. episcopis (pro provincia Austriae).

    In e. m. archiepiscopo Maguntin. et Bambergen. ac Constantien. episcopis (pro provincia Alemaniae superioris).

    In e. m. archiepiscopo Magdeburgen. et Hildesemen. ac Misnen. episcopis (pro provincia Saxoniae).b


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°32., p.19

  •  
    Litteris plane eiusdem tenoris iam die 10 martii 1304 fratribus ord. Praed. huiusmodi executores et conservatores constituerat. Cfr. Reg. Vat. t. 51, f. 217, ep. 122 de curia (p. 756, n. 1228; p. 758, n. 1229; p. 822, n. 1313 et 1314); apud Wadd. l. c. reg. pont. Ben. XI n. 9.

    1

  •  
    (a) Vide supra pag. 11 n. 20.
  •  
    (b) Dubium non est, quin pro aliis quoque singulis ord. Min. provinciis huiusmodi executores et conservatores constituti sint.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155228 (bullarium-franciscanum-3315), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/155228 (mise à jour : 26/01/2021).