Description
-
Benoît XI (1303-1304)
-
Henrico duci Silesiae concedit, ut duo Clarissarum monasteria in sui dominii terris aedificare queat.1
-
1304, martii 18, Laterani.
-
1304
-
Dilecto filio nobili viro Henrico,a duci Silesiae et domino Glogoviae.
Devotorum vota, quae salutis operibus obsecundantur, libenter apostolico favore prosequimur et eis assensum gratiosum et benevolum impertimur. Sane petitio tua nuper exhibita continebat, quod tu de propria salute cogitans et cupiens terrena pro caelestibus et transitoria pro aeternis salubri commercio commutare, duo monasteria ordinis sanctae Clarae in terra tua aedificare proponis de bonis propriis pariter et dotare pro tuae ac parentum tuorum animarum remedio salutari; quare nobis humiliter supplicasti, ut super hoc licentiam tibi concedere dignaremur. Nos itaque in hac parte votis tuis, quae sicut credimus de fonte puritatis emanant, favorabiliter annuentes, tuis supplicationibus inclinati, construendi tuis sumptibus et expensis in terra tuae iurisdictioni subiecta, in locis propriis ad hoc aptis, praedicta duo monasteria (assignatis tamen prius bonis stabilibus, quae sufficiant pro ipsorum monasteriorum dotatione decenti, et locorum dioecesani in huiusmodi monasteriis construendis, postquam constructa fuerint, iuribus semper salvis) liberam tibi concedimus auctoritate praesentium facultatem.b Nulli ergo etc. Datum Laterani, XV kalendas aprilis, pontificatus nostri anno primo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°30., pp.17-18
-
Reg. Vat. t. 51, fol. 180, ep. 791, (p. 595, n. 994), apud Wadd. l. c. reg. pont. Ben. XI, n. 11.
1 -
(a) Dicto « fideli », qui a. 1306 in regem Poloniae in discordia electus est.
-
(b) Hac auctoritate suffultus dictus dux Henricus in oppido Glogoviae (Gross-Glogau) unum monasterium Clarissarum fundavit; litteras, quibus 8 febr. 1307 hanc fundationem sancivit, Henricus episcopus Vratislav. 7 iulii 1307 confirmavit. Num aut ubi alterum monasterium Clarissarum fundaverit, non constat. Existebant quidem duo alia huius ord. monasteria in dioec. Vratislav., Vratislaviense et Strehlense; sed haec prius ab aliis fundata sunt.