« bullarium-franciscanum-3284 »


Description

  •  
    Benoît XI (1303-1304)

  •  
    Clarissas Ravellen. ministris ord. Min. submittit et privilegio munit.1

  •  
    1303, novembris 2, Laterani.

  •  
    1303


  •  

    Dilectis in Christo filiabus abbatissae et conventui monasterii sanctae Clarae Ravellen.a ordinis eiusdem sanctae.

    Religionis, in qua relictis saeculi vanitatibus Domino deservitis, favor exposcit, et devotionis vestrae merita nos inducunt, ut in iis, quae secundum Deum possumus, vobis favorem apostolicum impendamus. Sane petitio vestra nobis exhibita continebat, quod vos olim ad Dei laudem et animarum profectum monasterium sanctae Clarae Ravellen., in quo nunc sub communi vita degitis, in honorem ipsius sanctae de consensu dioecesani episcopib devotione pia et provida construxistis, dictusque dioecesanus vos in eodem monasterio collocavit; quare pro parte vestra nobis fuit humiliter supplicatum, ut huiusmodi piam actionem apostolici favoris praesidio benigne prosequi ac vos, quae, inclusae corpore in claustris claustralibus mente tamen libera devote Domino famulantes, ‥ generalic et ‥ provinciali ordinis fratrum Minorum Terrae Laboris ministris committi pro salute vestra cupitis, eisdem ministris committere dignaremur. Nos itaque huiusmodi vestris piis supplicationibus favorabiliter annuere intendentes ac pium vestrum propositum in hac parte in Domino commendantes, quod super praemissis provide factum est, gratum et ratum habentes, id auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus, ac vos et dictum monasterium vestrum auctoritate praesentium generali et provinciali ministris committimus supradictis; eadem auctoritate nihilominus statuentes, ut sub magisterio et doctrina eorumdem ministrorum generalis et provincialis Terrae Laboris dicti ordinis, tam qui sunt quam qui pro tempore fuerint de cetero, maneatis, illis gaudentes privilegiis, quae ordini praedicto fratrum ipsorum ab apostolica sede concessa sunt vel in posterum concedentur; ipsique generalis vel provincialis ministri, animarum vestrarum sollicitudinem gerentes et curam, eidem monasterio per se vel per alios fratres sui ordinis, quos ad hoc viderint idoneos, quoties expedierit, officium visitationis impendant, corrigendo et reformando ibidem tam in capite quam in membris, quae correctionis seu reformationis officio noverint indigere; et nihilominus instituant et destituant, mutent et ordinent, prout secundum Deum viderint expedire; electio tamen abbatissae libere pertineat ad conventum;d confessiones quoque vestras audiant, et ministrent vobis ecclesiastica sacramenta. Et ne pro eo, quod in monasterio vestro ipsius ordinis fratres residere continue non tenentur, propter defectum sacerdotis possit periculum imminere, praedicti generalis et provincialis ministri ad confessiones in necessitatis articulo audiendas, ministranda sacramenta praedicta et divina officia celebranda vobis deputent aliquos discretos et providos capellanos.e Ad haec liceat vobis redditus et possessiones recipere ac eas libere retinere; non obstantibus contrariis consuetudinibus vel statutis vestri ordinis confirmatione sedis apostolicae aut quacumque alia firmitate roboratis. Nulli ergo etc. Datum Laterani, IV nonas novembris, anno primo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°2., p.2

  •  
    Reg. Vat. t. 51, f. 5, ep. 13 (p. 18 n. 13), apud Waddingum in Ann. Min. ed. II t. VI, reg. pont. Ben. XI n. 1.

    1

  •  
    (a) Ravellum alias Rebellum, incolis Ravello, quae civitas in partibus Neapolitanis in iugo altissimi montis sita parum distat ab Amalphi, a qua civitate suam traxit originem.
  •  
    (b) Ioannis videlicet Allegri Hottani, qui ex episcopo Ogentino postulatus in episcopum Ravellen. III kal. octobris anno 1291 a Nicolao IV confirmatus fuit; a vivis discessit anno 1313.
  •  
    (c) Tunc temporis Ioanni Minio de Muro, qui, etsi a Bonifatio VIII cardinalis titulo s. Rufinae et episcopus Portuensis fuerit ordinatus, exemplo s. Bonaventurae ordinem regere usque ad subsequens capitulum generale a Pontifice iussus non recusavit.
  •  
    (d) Iuxta praedecessorum Benedicti XI statuta alibi iam exhibita. Cfr. huius op. t. I, p. 4, 12, 13, 14, 53 etc.
  •  
    (e) Ex hoc intelligas, Ravelli eo tempore coenobium ordinis Min. nondum excitatum fuisse, quod tamen non multo post inibi extructum esse liquet e « provinciali » ordinis fratrum Minorum anno circiter 1340 conscripto, quod nuper (1892) denuo edidimus. — Hoc in loco fama et miraculorum splendore clarus obiit die 26 Octobris 1711 Bonaventura a Potentia O. Min. s. Francisci Conventualium sacerdos professus, quem Pius VI beatorum albo recensuit.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155197 (bullarium-franciscanum-3284), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/155197 (mise à jour : 26/01/2021).