Description
-
Boniface VIII (1294-1303)
-
Marchiones Atestinos inducant, ut Argentæ Castrum Pontificiis Præfectis committant, & eosdem Marchiones, aliosve ab Ecclesiasticis censuris absolvant. ex Vat. Reges. epist. 54. cur. apud Raynaldum ad hunc annum n. 27.
-
Anno 1299. die 18. Augusti.
-
1299
-
BONIFACIUS &c.
Venerabilibus Fratribus ‥ Paduanoa ‥ Ferrarien.b & ‥ Reginen.c Episcopis Salutem, & Apostolicam Ben.
Contra nobiles viros Azonem, & Franciscumd fratres Marchiones Estensese occasione, seu prætextu Castri Argentæf Ravennatis Diœcesis, quod Ravennatis Ecclesiæ fore dignoscitur, & ad Ravennaten. Archiepiscopum, qui est pro tempore, pleno jure spectare, tam nostra, quàm Venerabilis Fratris nostrig ... Archiepiscopi Ravennaten. auctoritate, ut asseritur, diversi habiti sunt processus excommunicationis, & interdicti privationis jurium, jurisdictionum, & bonorum sententias continentes, & multas, ac etiam propter hoc ad Apostolicam Sedem appellationes aliquæ interjectæ. Verùm quia Marchiones ipsi saniori ducti consilio, prout Nobis est oblatumh sunt super negotio dicti Castri Argentæ se nostris beneplacitis coaptare: Nos super hoc taliter providere volentes, quòd & dicta Ecclesia Ravennas servetur indemnis, & Marchiones præfati, ceterique fideles Ecclesiæ illarum partium per Castrum ipsum lædi nequeant, vel offendi: Fraternitati vestræ præsentium tenore mandamus, quatenus vos, vel duo, aut unus vestrum Marchiones eosdem ex parte nostra moneatis, & inducatis attente, ipsisque præcipiatis districte, ut Roccami, & Fortellitiasj præfati Castri Argentæ, ipsumque Castrum cum suo territorio, & districtu, ac homines, & habitatores ipsorum nomine nostro, & Romanæ Ecclesiæ ponant in manibus, & posse dilectorum filiorum Ponsardi militis, & Mannecti mercatoris de Domo Pulicumk de Florentia per eos communiter, vel per alias personas idoneas, & fideles ad hoc deputandas ab ipsis eodem nomine custodienda usque ad Sedis Apostolicæ beneplacitum, & mandatum &c.l Datum Anagniæ XV. Kal. Septembris, Pontificatus nostri Anno V.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CLXXII., p.491
-
(a) Paduano: Ottobono de Razzis Placentino hoc anno mense Januario assumto, & anno 1302. Patriarcha Aquilejæ declarato, favente Bonifacio VIII.
-
(b) Ferrarien.: Friderico ex Eporedien. Ecclesia ad Ferrarien. Cathedram anno 1289. translato.
-
(c) Reginen.: Gullielmo Bobiensi ex Ord. Min. anno 1290. promoto, & anno 1301. vita functo.
-
(d) Azonem, et Franciscum: Azo obiit anno 1308. quo anno Friscus frater nothus cum Francisco pro Dominio Ferrariæ dissidens turbas tales excitavit, ut Venetos cum Ecclesia Rom. commiserit.
-
(e) Estenses: al. Atestinos Civitatis Ferrariæ Vicarios pro Rom. Pontifice.
-
(f) Argentæ: nunc Oppidi e Ferraria 20. mill. pas. in ortum dissiti ad ripam tunc Padi fluminis, nunc verò Paduli vulgò Poatello Ravennam versus fluentis. Non bene in Baudrando dicitur Argentia Burgus.
-
(g) Fratris nostri: Opizonis Sanvitalis Parmensis anno 1296. patria Sede Ravennam translati, & anno 1303. apud Urbem veterem defuncti, & in æde Fratrum Minorum sepulti.
-
(h) parati
-
(i) Roccam: sive arcem.
-
(j) Fortellitias: nempe munitiones.
-
(k) Pulicum: vulgò Pulci.
-
(l) Mandatum &c.: Hìc Pontifex jubet exquiri juramentum a Ponsardo, & Mannecto de Castro fideliter custodiendo, Marchiones, & alios absolvi, Argentanosque a juramentis, ac promissionibus relaxari; quæ legi possunt apud cit. Raynaldum.