« bullarium-franciscanum-3187 »


Description

  •  
    Boniface VIII (1294-1303)

  •  
    Constituitur Vicarius Urbis Romæ. ex Reg. Vat. epist. 3. apud Vaddingum in Reges. Pontif. n. 41.

  •  
    Anno 1299. die 28. Aprilis.

  •  
    1299


  •  

    BONIFACIUS &c.

    Eidem.

    Ecclesiarum omnium cura universalis Populi Christiani regimen ad vigilantiam Nos inducunt, Romana tamen Urbs inclyta, quam Caput Orbis Divina clementia stabilivit, & ubi Petri Sedem cælestis dispositio statuit, & firmavit, & ejusdem Urbis noster peculiaris Populus suis dignis prærogativis Nos sollicitant, & inducunt de ipsorum statu prospero, & salubri attentiùs, & diligentiùs cogitare, ut spiritualiter, & temporaliter de bono in melius recipiant incrementum; igitur de tua vita laudabili, Religione probata, scientia, & circumspectione confisi, te in Urbe præfata, auctoritate Apostolica, Vicarium nostrum duximus statuendum, tibi in spiritualibus casibus visitandi, corrigendi, & reformandi Ecclesias, & eas ac cœmeteria reconciliandi, consecrandi Altaria, necnon benedicendi, & Chrismandi, ac etiam conferendi Ordines personis idoneis de Urbe, quas tibi contigerit canonice præsentari; audiendi quoque confessiones, & imponendi salutarem pœnitentiam pro commissis potestatem plenariam concedentes. Tu itaque sicut filius benedictionis, & gratiæ hujusmodi officium humiliter, & devote suscipias, & illud secundùm prudentiam, quam tibi Dominus ministrabit, studeas exercere, ita quòd a Deo exinde præmium, nostram, & Apostolicæ Sedis gratiam, & ab hominibus bonam famam meritò consequaris. Datum ut supraa.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CLXVII., p.487

  •  
    (a) Parum autem his dignitatibus supervixit, cum prope finem hujus anni rebus humanis cesserit ex Reges. Vatic. epist. 376. apud cit. Vaddingum ad hunc ann. n. 3. de eoque et Theulus in Appar. Minor. Prov. Romanæ lib. 3. cap. 2.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155100 (bullarium-franciscanum-3187), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/155100 (mise à jour : 26/01/2021).