Description
-
Boniface VIII (1294-1303)
-
Ut proventus cujusdam Ecclesiæ obtinere valeant. ex Vat. Reg. epist. 301. apud Vaddingum in Reges. Pontif. n. 15.
-
Anno 1296. die 4. Junii.
-
1296
-
BONIFACIUS &c.
Dilectis in Christo filiabus ... Abbatissæ, & Conventui Monasterii de Domo Pietatis Beatæ Mariæ Virginis de Watterbechea Ordinis Sanctæ Claræ Elien. Diœcesis Sal. & Ap. Bened.
Vestræ Religionis honestas, & charissimi in Christo filii nostri Eduardi Regis Angliæ Illustris precamina Nos inducunt, ut vos illâ prosequamur gratiâ, quæ necessitatibus vestris fore dignoscitur opportuna. Ipsius igitur Regis, & dilectæ in Christo filiæ Nobilis Mulieris Dionysiæ de Monte Canisio ejusdem Regis consanguineæ, quæ vestrum Monasterium dicitur fundasse, Nobis super hoc supplicantium, vestrisque precibus favorabiliter annuentes unam de Ecclesiis non Collegiatis, in quibus dicta Nobilis sola jus obtinet Patronatus, quam Nobilis ipsa elegerit, cujus fructus, redditus, & proventus valorem annuum quadraginta Marcharum Sterlingarum non excedant, vobis concedimus, & donamus, auctoritate vobis præsentium indulgentes, ut possessionem ejusdem Ecclesiæ vacantis electæ per Nobilem memoratam apprehendere, Diœcesani loci, seu alicujus alterius assensu minime requisito, illamque in usus prædictos perpetuò retinere libere valeatis, reservata tamen de illius proventus perpetuò Vicario in eadem Ecclesia servituro congrua portione, de qua commode substentari valeat, jura Episcopalia solvere, & alia incumbentia eidem Ecclesiæ onera supportare. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem &c. Datum Anagniæ II. Nonas Junii, Pontificatus nostri Anno Secundo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°LXXI., p.397
-
(a) De Vatterbeche: videatur Bulla Religiosam vitam &c. paulò ante indicata.