« bullarium-franciscanum-3084 »


Description

  •  
    Boniface VIII (1294-1303)

  •  
    Fr. Leonis O. Minorum electione irritata, alius Lauden. Ecclesiæ præficitur. ex Reg. Vat. epist. 180. an. 2.

  •  
    Anno 1296. die 29. Aprilis.

  •  
    1296


  •  

    BONIFACIUS &c.

    Venerabili Fratri Berardoa Episcopo Lauden.b Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Rationis oculis &c.c Sane Lauden. Ecclesiâ per obitum bonæ memoriæ Raymundid Lauden. Episcopi Pastoris solatio destitutâ, ac ejusdem Ecclesiæ Canonicis, qui ad tractandum de futuri substitutione Prælati in unum convenerant, in diversos dividentibus vota sua, duas in ipsa Ecclesia electiones, unam videlicet de te tunc ipsius Ecclesiæ Præposito, reliqua verò de Fratre Leone de Pallat. Ordinis Minorum contigit ab ipsis Canonicis in discordia celebrari. Causa igitur prædictarum electionum per appellationem tuam ad Sedem Apostolicam legitime devoluta: Nos in ea Venerabilem Fratrem nostrum G.e Episcopum Sabinen. dedimus partibus Auditorem. Cumque postmodum idem Episcopus Nobis, & Fratribus nostris merita ipsius causæ, quam servato juris ordine discusserat, retulisset: Nos attendentes, quòd idem Frater Leo ambitione cæca subductus electioni a tribus tamen ipsius Ecclesiæ Canonicis de se factæ consenserat, & prosequebatur eandem: ac volentes hujusmodi ambitionis vitio obviare, electionem prædictam factam de ipso cassavimus de Apostolicæ plenitudine potestatis, sibi super ea perpetuum silentium imponendo. Electionem verò de te ut prædicitur factam, quam postea per eundem Episcopum examinari fecimus diligenter, quia eam invenimus de persona idonea canonice celebratam, ipsam de Fratrum nostrorum consilio duximus confirmandam. Præficientes te ipsi Ecclesiæ in Episcopum & Pastorem, curam, & administrationem ipsius tibi in spiritualibus, & temporalibus committendo, ac deinde faciendo tibi per Venerabilem Fratrem nostrumf Ostien. Episcopum munus consecrationis impendi firmâ conceptâ fiduciâ, quòd actus tuos Altissimo dirigente prædicta Ecclesia per tuæ circumspectionis industriam spiritualibus, & temporalibus proficiet incrementis. Suscipe igitur jugum Domini reverenter, & suavi ejus oneri humiliter colla submitte, manumque mittens ad fortia ipsius administrationem Ecclesiæ prudenter exequi studeas, & gregis tibi commissi custodiam cures prosequi diligenter, ut laudabili de ipso coram Deo reddita ratione, Regnum Dei a Mundi primordiis præparatum electis in dilecta Domini tabernacula lætabundus introeas, ac eundem gregem ad uberioris retributionis cumulum introducas. Datum Romæ apud Sanctum Petrum III. Kalendas Maii, Pontificatus nostri Anno II.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°LXIV., p.391

  •  
    (a) Berardo: vel potiùs Bernardo de Talente Laudensi ad suæ Patriæ Episcopalem Sedem evecto hoc anno, & vita functo anno circiter 1307. Ughell. tom. 4. Ital. Sac.
  •  
    (b) Lauden.: Italis Lodi in Insubria, de qua in tomo 1. hujus Oper. pag. 624. (g) de hoc autem Conventu supra pag. 115. (f).
  •  
    (c) Rationis oculis &c.: Reliqua usq. ad studium habeatur lege, ut in epist. 44. die 9. Decembr. anno 1295. data.
  •  
    (d) Raymundi: Summæ Ripæ O. P. suæ Patriæ throno condecorato anno 1289. Ughell. tom. 4. Ital. Sac.
  •  
    (e) Fratrem nostrum G.: Gerardum Blancum Parmensem, de quo aliàs in epist. Etsi Religiosorum die 23. August. ann. 1300.
  •  
    (f) Fratrem nostrum: Hugonem Seguin O. P. de quo aliàs diximus.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154997 (bullarium-franciscanum-3084), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/154997 (mise à jour : 26/01/2021).