« bullarium-franciscanum-2516 »


Description

  •  
    Nicolas IV (1288-1292)

  •  
    De Rectore Hospitalis S. Peregrini de Alpibus accusato cognoscant, & si opus fuerit, corrigant & reforment, actaque sibi referant. ex Vatic. Reges. Pontif. epist. 29. anni 2.

  •  
    Ann. 1289. die 1. Junii.

  •  
    1289


  •  

    NICOLAUS &c.

    Dilectis Filiis ‥ Abbati Monasterii de Guamoa Lucan. & ‥ Guardiano Ordinis Fratrum Minorum, ac ‥ Priori Sanctorum Johannis & Reparatæ Lucan.b Sal. & Ap. Ben.

    Etsi ex injuncto Nobis Apostolatus officio curam omnium Ecclesiarum & locorum Religiosorum Nobis immineat generalis, de illis tamen Nos decet solicitiùs cogitare, quæ immediate Sedi Apostolicæ sunt subjecta, eorum, quantùm Nobis ex alto permittitur, utilitatibus providendo, & dispendiis, maxime illis, quæ ipsis ex incuria seu malitia personarum in eis degentium imminent, opportunis remediis obviando. Ex parte siquidem dilectorum filiorum Aldebrandi Præsbyteri, Germiniani, & Parmesani, ac aliorum ipsis in hac parte adhærentium Fratrum Hospitalis S. Peregrini de Alpibusc Lucan. Diœcesis ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis fuit propositum coram Nobis, quòd Bonacursus ipsius Hospitalis Rector in reprobum sensum datus bona ejusdem Hospitalis in usus pauperum deputata adeo dilapidat enormiter, & consumit, quòd nisi ei per Apostolicæ Sedis providentiam celeriter succurratur, irreparabile poterit incurrere detrimentum. Cum igitur nostri deceat appositione consilii super hoc salubriter provideri, Nos de circumspectione vestra plenam in Domino fiduciam obtinentes, discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus si vobis constiterit dictum Rectorem super hujusmodi dilapidatione publicâ infamiâ laborare, ad præfatum Hospitale personaliter accedentes, & habentes præ oculis solum Deum, inquiratis super hoc, & etiam aliis excessibus, super quibus eumdem Rectorem, seu alias personas dicti Hospitalis inveneritis publice diffamatos, diligentiùs veritatem, & nihilominus exercentes in eodem Hospitali visitationis officium, vice nostra corrigatis, & reformetis ibidem tam in capite, quàm in membris, quæ correctione, & reformatione noveritis indigére; Proviso tamen, quòd si aliquid inveneritis, propter quod idem Rector sit a præfati Hospitalis regimine amovendus, id Nobis significare curetis, præfixo ipsi Rectori termino peremptorio competenti, quo personaliter Apostolico se conspectui repræsentet pro meritis recepturus, diemque præfixionis hujusmodi, necnon modum, & formam hujusmodi vestræ visitationis inquisitionis correctionis & reformationis, & quidquid super hoc feceritis, Nobis per vestras litteras harum seriem continentes fideliter intimetis, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Non obstante, si aliquibus a Sede Apostolica sit indultum, quòd interdici suspendi vel excommunicari non possint per litteras Sedis ejusdem, quæ de indulto hujusmodi plenam & expressam non fecerint mentionem, seu qualibet alia ipsius Sedis indulgentia, de qua oporteret plenam & expressam in nostris litteris mentionem fieri, & per quam hujusmodi mandati nostri executio quomodolibet impediri valeat, vel differri, seu quòd tibi, Fili Guardiane, vel Ordini tuo fore dicitur a præfata Sede indultum, quòd non tenearis te intromittere de quibuscumque negotiis, quæ tibi per ipsius Sedis litteras committuntur, nisi in eis de indulto hujusmodi plena & expressa mentio habeatur. Quòd si non omnes iis exequendis interesse potueritis, duo vestrum ea nihilominus exequantur. Datum Reate Kalendis Junii, Pontificatus nostri Anno Secundo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CXVI., p.77

  •  
    (a) De Guamo: in tertio hujus operis tomo fol. 422. memorato.
  •  
    (b) Lucan: de quo Conventu FF. Minorum inibi dictum est, & supra in Ep. 32. hujus Pontificis.
  •  
    (c) De Alpibus: inter Apenninos Montes Mons letus connumeratur, qui italice Alpi di S. Pellegrino dicitur in ditione Lucensis Reipublicæ Lombardiam inter, & Hetruriam, 30. circiter mill. pass. e Mutina in Austrum.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154429 (bullarium-franciscanum-2516), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/154429 (mise à jour : 26/01/2021).