Description
-
Nicolas IV (1288-1292)
-
Copiam facit dispensandi Fr. Conradum de S. Cornelio Ord. Min. super defectu Natalium cum quadam tamen conditione. ex Vatic. Reges. Pontif. epist. 224. anno 2.
-
Anno 1289. die 2. Maii.
-
1289
-
NICOLAUS &c.
Dilecto Filio ‥ Ministro Ordinis Fratrum Minorum Provinciæ Colonien. Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Regularis Ordinis Professoribus nonnunquam Religionis favore aliqua specialiter permittuntur, quæ solent interdum aliis interdici. Ex parte siquidem tuâ Nobis fuit humiliter supplicatum, ut cum dilecto filio Fratre Conrado de S. Cornelio Presbytero tui Ordinis Professore, quem Pater ejus Diaconus de matre genuit, cum qua eum sacros suscepisse Ordines ignorante matrimonium publice in faciem Ecclesiæ de facto contraxerat, cuique diu cohabitaverat ut uxori, super hujusmodi natalium defectu, quem patitur, dispensarea misericorditer curaremus. Nos igitur attendentes, quòd ad Religionem conversi, si fuerint in suis locis laudabiliter conversati, illegitimitatis macula non obstante, juris permissione licenter possunt ad Ordines promoverib, discretioni tuæ præsentium auctoritate committimus, quatenus cum eodem Presbytero, ejus ad hoc suffragantibus meritis, super quibus tuam intendimus conscientiam onerare, quòd hujusmodi non obstante defectu in susceptis Ordinibus ministrare, & ad regulares administrationes dicti Ordinis dumtaxat assumi valeat, auctoritate nostra dispenses, prout secundùm Deum animæ suæ saluti videris expedire: Ita tamen quòd dictus Conradus nullatenus præficiatur in eodem Ordine in Ministrum. Datum Romæ apud Sanctam Mariam Majorem sexto Nonas Maii, Pontificatus nostri Anno Secundo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CVIII., pp.72-73
-
(a) Dispensare: ab irregularitate contracta ex defectu natalium.
-
(b) Ad Ordines promoveri: sed non ad dignitates, & Prælaturas.