Description
-
Nicolas IV (1288-1292)
-
Pœnitentiæ sacramentalis partem remittit visitantibus devote Ecclesiam Fratrum Minorum Bituricen. certis annis diebus. ex Reges. Vatic. Pontif. epist. 133. n. 1. anno 2.
-
Anno 1289. die 13. April.
-
1289
-
NICOLAUS &c.
Universis Christifidelibus præsentes litteras inspecturis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Vitæ perennis gloria, qua mira benignitas Conditoris omnium beatam coronat aciem Civium supernorum, a redemptis pretio sanguinis fusi de pretioso corpore Redemptoris meritorum debet acquiri virtute, inter quæ illud esse pergrande dinoscitur, quòd ubique Majestas Altissimi, sed præcipue in Sanctorum Ecclesiis collaudetur. Rogamus itaque Universitatem vestram, & hortamur in Domino in remissionem vestrorum peccaminum injungentes, quatenus ad Ecclesiam dilectorum filiorum ‥ Guardiani & Fratrum Bituricen.a Ordinis Fratrum Minorum imploraturi a Domino veniam delictorum in humilitate spiritus accedatis. Nos enim, ut Christifideles quasi per præmia salubriter ad merita invitemus, de Omnipotentis Dei misericordia, & Beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi, omnibus vere pœnitentibus & confessis, qui eamdem Ecclesiam devote visitaverint annuatim in singulis Sanctorum Andreæ, & Joannis Evangelistæ, in quorum honorem dicitur dedicata, & Beatorum Francisci, ac Antonii, & S. Claræ festivitatibus, & per octo dies ipsas immediate sequentes, unum annum & quadraginta dies de injuncta sibi pœnitentia misericorditer relaxamus. Datum Romæ apud Sanctam Mariam Majorem Idibus Aprilis, Pontificatus nostri Anno Secundo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CII., pp.70-71
-
(a) Bituricen.: vulgò Bourges Aquitaniæ Metropolis, de cujus Fratrum Minorum Conventu agit Vaddingus ad ann. 1228. n. 88.