Description
-
Nicolas III (1277-1280)
-
Libertates omnes, exemptiones, & privilegia a quibuscumque concessa confirmat. (Ex Autographo in Archivo nostri Conventus S. Crucis Viennen. Austriæ asservato sub plumbo.)
-
Anno 1278. die 23. Martii.
-
1278
-
NICOLAUS &c.
Dilectis Filiisa … Ministro, & Fratribus domus Ordinis Minorum de Viennab Patavien. Diœcesisc Salut., & Apostol. Bened.
Solet annuere Sedes Apostolica piis votis, & honestis petentium precibus favorem benevolum impertiri: Eapropter dilecti in Domino Filii vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu omnes libertates, & immunitates a prædecessoribus Nostris Romanis Pontificibusd sive per privilegia, seu alias indulgentias vobis, & domui vestræ concessas; nec non libertates, & exemptiones sæcularium exactionum a Regibus, & Principibus,e aliisque Christifidelibus rationabiliter vobis, & domui prædictæ indultas, sicut eas justè & pacificè obtinetis, vobis, & per vos eidem domui auctoritate Apostolicâ confirmamus, & præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo &c. Nostræ Confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem &c.
Datum Romæ apud Sanctum Petrum x. Kalendas Aprilis, Pontificatus Nostri Anno Primof.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°VIII., pp.287-288
-
(a) Filiis …: Alberto de Haimburgo ex Catalogo Ministrorum illius Provinciæ.
-
(b) Vienna: De quo Conventu, fundatione ejus, atque antiquitate videatur Diploma Martini IV. Exhibita Nobis &c. anno 1282. die 9. Februarii editum, infraque legendum.
-
(c) Patavien. Diœcesis: Tunc quidem, sed postea ad Pontificalem dignitatem evecta, ut ad præfatum Martini Diploma ostendetur.
-
(d) Rom. Pontificibus: Gregorio IX., Innocentio IV., Alexandro IV. &c., quorum Diplomata, quoniam ad nos sero transmissa sunt opera & labore A. R. P. Magistri Barnabæ Strasser Viennensis, dabuntur in Appendice hujus Bullarii.
-
(e) A Regibus, et Principibus: Leopoldo VII. in primis Duce Austriæ cognomento Glorioso, qui anno 1224. Fratribus nostris amplum spatium attribuit, auxitque Primislaus IV. al. Ottocharus III. Rex Bohemiæ pro Conventus ampliatione; & alii etiam Pomeria, vineas &c. addiderunt pro Fratrum sustentatione, ubi nunc magnifica cernuntur ædificia videlicet Aulica Cancellaria, Domus Comitiorum DD. Statuum Archiducatus Austriæ, Palatium Legati Veneti, & Hospitale Cæsareum; ut refert, demonstratque P. Fuhrmannus Ord. S. Pauli Eremitæ in antiqua & nova Vienna par. 1. lib. 2. cap. 11., firmantque tabulæ veteres in Archivo dicti Conventus extantes.
-
(f) Has litteras, & privilegium renovarunt posteriores Rom. Pontifices Bonifacius IX., Leo X. &c.