« bullarium-franciscanum-1891 »


Description

  •  
    Clément IV (1265-1268)

  •  
    Jubet, ut pro defensione, & recuperatione bonorum Monasterii S. Mariæ Montis Lucidi Perusin. Apostolicam interponat auctoritatem; & invasores, detentoresque censuris Eccles. aliisque coerceat pœnis. (Ex Autographo Archivi prædicti Monasterii.)

  •  
    Anno 1268. die 9. Februarii.

  •  
    1268


  •  

    CLEMENS &c.

    Venerabilibus Fratribus … Perusin.a , & … Eugubin.b Episcopis, & dilectis Filiis Abbatibus, & Prioribus, Decanis, Archidiaconis, & aliis Ecclesiarum Prælatis per Perusii, & Eugubii Civitates, & Diœceses constitutis, ad quos litteræ istæ pervenerint Sal., & Apost. Bened.

    Non absque dolore cordis, & plurimâ animi turbatione didicimus quod ita in plerisque partibus Ecclesiastica censura dissolvitur, & Canonicæ sententiæ severitas enervatur, ut viri Religiosi, & hi maximè, qui per Sedis Apostolicæ privilegia majori donati sunt libertate passim a malefactoribus suis injurias sustineant, & rapinas; dum vix invenitur, qui congruâ illis protectione subveniat, & pro fovendâ Pauperum innocentiâ se murum defensionis apponat; specialiter autem dilectæ in Christo Filiæ Abbatissa, & Sorores Monasterii Sanctæ Mariæ de Monte Lucidoc de Perusio Ordinis Sanctæ Claræ tàm de frequentibus injuriis, quàm de ipso quotidiano defectu, justitiæ conquerentes, Universitatem vestram Nostris litteris petierunt Apostolicis excitari, ut ita videlicet eis in tribulationibus suis contra malefactores earum promptâ debeatis magnanimitate consurgere, quòd ab angustiis, quas sustinent, & præssuris vestro possint præsidio respirare. Ideoque Universitati vestræ per Apostolica scripta mandamus, atque præcipimus, quatenus illos, qui possessiones, vel res, seu domos prædictarum irreverenter invaserunt, aut ea injustè detinuerint, quæ præfatis Sororibus ex testamento decedentium relinquuntur; seu in Sorores ipsas, vel ipsarum aliquam contra Apostolicæ Sedis Indulta sententiam excommunicationis, aut interdicti præsumpserint promulgare, vel Decimas de nutrimentis animalium suorum, spretis Apostolicæ Sedis privilegiis, extorquere, si de iis Vobis manifestè constiterit, canonicâ monitione præmissâ, si Laici fuerint, publicè Candelis accensis singuli vestrum in Diœcesibus, & Ecclesiis vestris excommunicationis sententiâ percellatis; si verò Clerici, vel Canonici regulares, seu Monachi extiterint, eos appellatione remotâ ab officio, & beneficio suspendatis neutram relaxaturi sententiam, donec prædictis Sororibus plenariè satisfaciant; & tàm Laici, quàm Clerici seculares, qui pro violentâ manuum injectione in Sorores ipsas, vel ipsarum aliquam anathematis vinculo fuerint innodati cum Diœcesani Episcopi litteris ad Sedem Apostolicam venientes ab eodem vinculo mereantur absolvi præsentibus post triennium minimè valituris.

    Datum Viterbii v. Idus Februarii, Pontificatus Nostri Anno Tertiod.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°CLI., p.140

  •  
    (a) Ven. Fratribus Perusin.: Bernardo Cario ab anno 1254. assumto, qui usque ad annum 1284. pervenit ex tom. 1. Ital. Sac. Ughelli num. 38.
  •  
    (b) Et Eugubin. Episc.: Jacobo, qui ab anno circiter 1263. usque ad annum 1276. sedit ex cit. Ughello num. 44.
  •  
    (c) Monasterii S. Mariæ de Monte Lucido: Pro quo Pontifex alias litteras dederat an. 1265. die 10. Octobris incip. Paci & tranquillitati &c., & an. 1266. die 23. Martii incip. Religiosam vitam eligentibus &c. ut supra fol. 40. & 71.
  •  
    (d) Huic Monasterio anno 1430. unitum fuit alterum S. Mariæ de Angelis in agro Perusino situm, & paulo ante flammis conflagratum ex epist. Martini V. apud Waddingum ad eum annum num. 54.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153804 (bullarium-franciscanum-1891), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/153804 (mise à jour : 26/01/2021).