Description
-
Clément IV (1265-1268)
-
De valore quorundam Episcopatuum Regni, & de Abbatiis regendis disserit; commendatque Fr. Philippum Ord. Min., & de P. Corneliaco. (Ex Reges. Vatic. ep. 411. tom. 4. anni 3.)
-
Anno 1268. die 14. Januarii.
-
1268
-
CLEMENS &c.
Venerabili Fratri R.a Episcopo Albanen. Apostolicæ Sedis Legato Salut. & Apostolicam Benedict.
Licet de quibusdam Episcopatibus Nobis scripseris, quod valorem triginta unciarum aurib excedunt; quantum verò plus valeant non scripsisti, & idcirco, quæ personæ quærendæ sunt ad earum regimen, ignoramus. Si ergo modicus est excessus, provideat eis tua Fraternitas, prout viderit expedire; sciasque, quod Nobis frequenter extitit supplicatum pro Fratre Philippoc Minored, qui diu Lector fuit in Ordine; & Minister, ut dicitur, Provincialis in Regnoe, & in Prædicationibus plurimum gratiosus; da ei locum, si potes; & Nos interim instrue, quid de Fratre P. de Corneliacof facere debeamus. Ad Abbatias, de quibus Nobis scripsisti, regendas bonos quæremus Monachos, si eos possumus invenire.
Datum Viterbii xix. Kalend. Februarii, Pontificatus Nostri Anno Tertio.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°CXLVIII., p.138
-
(a) R.: Rodulpho, ut in præcedentibus litteris.
-
(b) Unciarum auri: Quarum valorem sequenti seculo retuli ad Bullam 98. Alexandri IV.
-
(c) Fr. Philippo: cujus loci, aut Provinciæ hactenus ignoto.
-
(d) Minore: Nempe Ordinis Minorum, ut sequentia verba præseferunt.
-
(e) In Regno: Videlicet Siciliæ utriusque, in quo Minorum FF. Ordo sex Provincias habebat, & habet; cujus itaque Provinciæ Minister fuerit, incompertum.
-
(f) P. de Corneliaco: De quo in epist. Inquietamur &c. anno superiore die 26. Octobris scripta.