Description
-
Clément IV (1265-1268)
-
Monasterium Montis Lucii privilegio ornat, & munit; atque Perusini Episcopi exemptionem confirmat. (Ex Autographo in Archivo ejusdem Monasterii asservato.)
-
Anno 1266. die 23. Martii.
-
1266
-
CLEMENS &c.
Dilectis in Christo filiabus … Abbatissæ Monasterii Montis Lucii Perusinen., ejusque Sororibus tam præsentibus, quam futuris regularem vitam professis in perpetuum Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Religiosam vitam eligentibus &c.a In primis siquidem statuentes, ut Ordo Sanctæ Claræ, qui secundum Deum, & Regulam a fel. record. Urbano Papa IV. b prædecessore nostro ejusdem Ordinis Sororibus traditam in eodem loco institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Propterea quascumque possessiones &c.c Ecclesiam S. Mariæ de Pressod cum Terris, Vineis, Olivetis, & aliis pertinentiis suis; Terras, Vineas, Sylvas, Domos, Molendina, & possessiones, quæ habetis in Castellione de Valle; Molendinum, quod habetis in Flumine Tyberis in loco, qui Peretula vulgariter nuncupatur, cum omnibus pertinentiis suis. Terras, Vineas, Domos, Casalina, & possessiones, quæ habetis ibidem. Vineam, quam habetis in loco, qui Fons Rubeuse nominatur. Vineam, & Terram, quas habetis in loco, qui Pastina nuncupatur. Terras & possessiones, quas habetis in loco, qui dicitur Corcianum, Terras, & possessiones sitas in Pitignano; fundum unum, quod habetis in Colle: Terras, & possessiones cum pertinentiis suis, quas in Monte Cilio possidetis, cum Terris, Vineis, Pratis, Nemoribus, Usuagiis, & Pascuis in Bosco, & Plano, in Aquis, & Molendinis, in viis, & semitis, & omnibus aliis libertatibus, & immunitatibus suis. Liceat quoque vobis &c.f
Datum Perusii per manum Magistri Michaelis Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Vice-Cancellarii x. Kalendas Aprilis, Indictione ix. Incarnationis Dominicæ Anno MCCLXVI. Pontificatus vero D. Clementis Papæ IV. Anno Secundog.
Ego Clemens Catholicæ Ecclesiæ Episcopus subscripsi.
Signum Pontificium Oculi mei semper ad Dominum.
Ego Odo Tusculanus Episcopus ss.
Ego Stephanus Prænestinus Episcopus ss.
Ego Fr. Joannes Portuensis Episcopus ss.
Ego Henricus Ostiensis, & Velletrensis Episcopus ss.
Ego Guillelmus Tituli Sancti Marci Presbyter Cardinalis ss.
Ego Frater Anibaldus Basilicæ SS. XII. Apostolorum Presbyter Card. ss.
Ego Octavianus S. Mariæ in Vialata Diaconus Card. ss.
Ego Joannes S. Nicolai in Carcere Tulliano Diaconus Card. ss.
Ego Jacobus S. Mariæ in Cosmedin Diaconus Card. ss.
Ego Gottifridus S. Georgii ad Velum Aureum Diaconus Card. ss.
Ego Ubertus S. Eustachii Diaconus Cardinalis ss.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°LXXIII., p.76
-
(a) Eligentibus &c. Vide Bullam 445. ac privilegium Innocentii IV. huic Monasterio anno 1252. die 28. Octobris datum usque communimus.
-
(b) Urbano Papa IV.: Anno 1263. die 18. Octobris incipien. B. Clara virtute clarens &c.
-
(c) Possessiones &c.: Ut in dicta Innocentii IV. Bulla usque vulgariter appellantur.
-
(d) S. Mariæ de Presso: De qua Capella, seu Ecclesia tractatus extitit olim cum Monasterio S. Pauli de Valle Pontis Ordinis S. Benedicti pro quodam Molendino &c., ut ex litteris Alexandri IV. Sicut accepimus &c. anno 1257. die 9. Januarii, Ex parte dilectarum &c. anno 1258. die 31. Julii, & Dilectus filius Magister &c. eodem tempore datis, ibique relatis: sed ut videtur, effectum minime sortitus est.
-
(e) Qui fons Rubeus: Hæc Vinea cum sequentibus bonis stabilibus non habentur in Bulla supra dicta Innocentii IV., forsan supervenerunt post illam.
-
(f) Liceat quoque vobis &c.: Ut in cit. Innocentii IV. Bulla usque ad subscriptiones Rom. Ecclesiæ, & Amen.
-
(g) Alias litteras hic Pontifex scripsit pro isto Monasterio incip. Non absque dolore &c. anno 1268. die 9. Februarii Perusino, & Eugubino Episcopis, ut infra: ac istud privilegium renovavit Nicolaus IV. anno 1289. die 3. Octobris.