« bullarium-franciscanum-1713 »


Description

  •  
    Urbain IV (1261-1264)

  •  
    Robertus Comes Aprutinus exul cum familia provideatur ab Ecclesiis, & Monasteriis Asculanæ Diœcesis. (Ex Vatic. Reges. Pontif. epist. 172. tom. 3.)

  •  
    Anno 1264. die 9. Maji.

  •  
    1264


  •  

    URBANUS &c.

    Venerabili Fratri ‥a Episcopo Esculanob Salutem, & Apost. Bened.

    Etsi passim sit quibuslibet indigentibus miserendum, ut misericordes existentes circa proximos in retributione justorum misericordiam consequamur; erga illos tamen debet esse cura propensior; & illis convenit affluentius subveniri, quorum verecundia natales prodit ingenuos; & qui ex divitiis in egestatem, & exilium absque suo vitio ceciderunt. Sane dilectus filius nobilis vir Robertus natus quondam Munaldi Comitis Aprutin.c noster, & Ecclesiæ Romanæ devotus exposuit coram Nobis; quod dictus Comes propter fidem & devotionem, quas ad Romanam gerebat Ecclesiam, Comitatu Aprutii per quondam Fridericum Romanorum Imperatorem extitit spoliatus, & extra Siciliæd Regnum ejectus; idemque Robertus fuit eadem ratione per eumdem Fridericum diro carceri mancipatuse; postmodum etiam quondam Conradus natus ipsius Friderici quondam Raynaldum germanum ejusdem Roberti pro eo, quod de mandato Ecclesiæ Capitaniam in Adriaf, & Comitatu Lauretig receperat, capi fecit; & tandem propter ipsius Ecclesiæ devotionem suspendih. Sicque dictus Robertus una cum uxore, ac quatuor filiis suis cogitur extra Regnum ipsum miserabiliter exulare. Gerentes igitur propter hoc circa personam ipsius Roberti piæ compassionis affectum; ac digne volentes, quod sua & suorum penuria per nostri favoris auxilium relevetur; mandamus, quatenus eidem Nobili, vel Procuratori suo ejus nomine prose, Uxore, ac quatuor filiis suis in exilio constitutis facias a Monasteriis, & Ecclesiis tuæ Civitatis & Diœcesis exemptis, & non exemptis super provisione simili de mandato Apostolico pro alio non gravatis, in victu & vestitu decenter per te, vel per alium usque ad trienniumi provideri. Non obstante, si aliquibus a Sede Apostolica sit indultum, quod ad provisionem alicujus compelli; quodque interdici, suspendi, vel excommunicari non possint per litteras Apostolicas non facientes plenam, & expressam de indulto hujusmodi mentionem; sive qualibet alia indulgentia dictæ Sedis, per quam id impediri valeat, vel differri; & de qua, cujusque toto tenore deberet in nostris litteris fieri mentio specialis. Contradictores per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo.

    Datum apud Urbem veterem vi. Idus Maji, Pontificatus Nostri Anno Tertio.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CXLIII., p.556

  •  
    (a) Ven. Fratri: Raynaldo ex Ordine Minorum assumpto anno 1259. 12. Febr. ex litteris tunc relatis.
  •  
    (b) Episcopo Esculano: In Piceno, non in Apulia, ut epistolæ textus nos edocet; est enim Asculum Piceni in finibus Aprutii, quo etiam ejus Diœcesis se extendit.
  •  
    (c) Comitis Aprutin.: Provinciæ inter Marchiam Anconitanam, Umbriam, Campaniam Romanam, Terram Laboris, & oram Maris Adriatici positæ.
  •  
    (d) Siciliæ: Cis Pharum; hodie Neapolis Regnum.
  •  
    (e) Carceri mancipatus: Ideoque ante an. 1251., cum Fridericus II. excesserit e vita in fine anni 1250.
  •  
    (f) In Adria: Aprutina vulgo Atri.
  •  
    (g) Laureti: Oppidi Diœcesis Pennen., & Adrien. ubi Fratres nostri vetera loca tenent.
  •  
    (h) Suspendi: Idque ante ann. 1255., nam Conradus Friderici filius obiit anno 1254.
  •  
    (i) Usque ad triennium: Et recte; nam anno 1266. victus est, & cæsus Manfredus tyrannus.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153626 (bullarium-franciscanum-1713), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/153626 (mise à jour : 26/01/2021).