« bullarium-franciscanum-1693 »


Description

  •  
    Urbain IV (1261-1264)

  •  
    Ut in injuncta sibi pro subsidio Terræ Sanctæ collectione diligenter, ac strenue se gerant; collectamque pecuniam assignent &c. (Ex epist. 20. apud Martene tom. 2. Thesau. Anecdot.)

  •  
    Anno 1264. die 26. Januarii.

  •  
    1264


  •  

    URBANUS &c.

    Venerabilibus Fratribus universis Archiepiscopis, & Episcopis, ac dilectis filiis Abbatibus, Prioribus, Decanis, Archidiaconis, necnon Prioribus Prædicatorum, Ministris, Custodibus, seu Guardianis Minorum Ordinum, cæterisque personis Ecclesiasticis vel Religiosis per omnia Christiana Mundi Regna, & Provincias ad Crucis negotium, & ad colligenda subsidia pecuniaria pro Terræ Sanctæ subsidio a Sede Apostolica deputandis Salutem, & Apost. Benedictionem.

    Etsi ad universas Mundi Provincias, quæ Christiana professione censentur, nostræ diligentiæ studium difundamus; eo tamen sollicitius, & frequentius ad statum Terræ Sanctæ, quæ undique peccatis exigentibus & Sarracenorum, & Tartarorum furenti feritate concutitura, nostræ dirigimus considerationis intuitum; nostræque mentis reflectimus oculos, quo arctius ad ejusdem Terræ profectus ob illius reverentiam, qui salutem humani generis extitit operatus in ipsa, & qui eam sui aspersione sanguinis rubricavit, Nos recognoscimus obligatos. Cum igitur executionem negotii Crucis, ac collectionem diversorum subsidiorum pro eadem Terra vobis deputatis ad hoc per diversas nostras sub certis formis litteras in omnibus Christianis Mundi Regnis, & Provinciis duxerimus committendab: Nos cupientes per vos in his, quæ pro dicta Terra vobis commissa sunt, vel committi contigerit in futurum, cum omni diligentia, & attentione procedi; Universitatem vestram monendam, rogandam, attente duximus & hortandam per Apostolica vobis scripta districte præcipiendo mandantes, quatenus singuli vestrum, sicut Divinam, & nostram, ac Apostolicæ Sedis caram habetis gratiam, ad executionem negotiorum hujusmodi juxta formas vobis ad hoc deputatis traditas sic ferventer, sicque diligenter, & efficaciter procedatis, ut unigenitus Dei filius Jesus Christus, cujus causa specialiter agitur, in hac parte labores vestros & hic, & in cælesti patria condignis præmiis recompenset; Nosque devotionis vestræ promptitudinem debitis laudum præconiis attollentes, multiplices vobis propter hoc non immerito gratias referamus. Cæterum volumus, & vobis universis, & singulis in obedientiæ virtute districte præcipimus, ut omnem pecuniam, cunctaque alia collecta jam per vos de hujusmodi subsidiis, & colligenda deinceps Venerabili Fratri nostro E.c Archiepiscopo Tyrensid, & dilecto filio nobili viro Johanni de Valencenise Domino Cayphæf ejusdem Terræ nunciis; vel illis, quos ipsi ad hoc duxerint deputandos, integre, ac fideliter, & sine diminutione qualibet assignare curetis per eos in ejusdem Terræ subsidium totaliter convertenda, rescripturi nobis fideliter, quid de hujusmodi subsidiis & gratum, & quibus duxeritis assignandum.

    Datum apud Urbem veterem vii. Kalendas Februarii, Pontificatus Nostri Anno Tertiog.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CXXIII., p.538

  •  
    (a) Feritate concutitur: Ut legi potest in Annalibus Eccles. Raynaldi.
  •  
    (b) Duxerimus committenda: Anno 1262. idibus Maji per litteras Clamat instanter ad nos &c. supra vulgatas. Videas & epistolam Cum nos universis &c. anno præcedente idibus Junii Regi Franciæ missam.
  •  
    (c) E. Archiepiscopo Tirensi: Ægidio ex ep. 6. Urbani, aliisque ejus, & Clementis IV. apud cit. Martene.
  •  
    (d) Tyrensi: Urbis Syriæ in Phœnicia dictæ etiam Sur a Sultano Ægypti anno 1292. captæ, & funditus eversæ.
  •  
    (e) De Valencenis: Belgii nobili oppido Hannoniæ præcipuo; & post Montes primario olim Valentiniana dicta.
  •  
    (f) Cayphæ: Palæstinæ oppidi ad radices Montis Carmeli olim Porphyrium nuncupati, & Episcopalis sub Tyrien. Archiepiscopo, quæ & Caypha nobilissimum Castrum dicitur in xxiv. Notitia Civitatum totius Mundi apud Schelstratium in Appendice ad Opus geographicum tom. 2. pag. 773.
  •  
    (g) Eodem die litteras dedit Pontifex ad E. Archiepiscopum Tyrensem, & Johannem de Valencenis Dominum Cayphæ Cum nos diversa &c. super eadem Collectione ibidem a Martene num. 19. publicatas, mutatis competenter verbis.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153606 (bullarium-franciscanum-1693), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/153606 (mise à jour : 26/01/2021).