Description
-
Urbain IV (1261-1264)
-
Ut pro defensione, & recuperatione bonorum Monasterii S. Agathæ Papien. Apostolicam interponant auctoritatem; & invasores, detentoresque censuris Eccles., aliisque pœnis coerceant. (Ex Mss. monum. Provinciæ S. Dionysii apud Autorem Supplem. Annal. Waddingi ad hunc annum num. 2.)
-
Anno 1262. die 28. Novembr.
-
1262
-
URBANUS &c.
Venerabilibus Fratribus .... Papien.a & ... Placentin. Episcopisb , & dilectis filiis Abbatibus, Prioribus, Decanis, Archidiaconis, Præpositis, & aliis Ecclesiarum Prælatis per Papien. & Placentinen. Civitates, & Diœceses constitutis Sal., & Ap. Ben.
Non absque dolore cordis, & plurima animi turbatione didicimus, quod ita in plerisque partibus Ecclesiastica censura dissolvitur; & Canonicæ sententiæ severitas enervatur; ut viri Religiosi, ii maxime, qui per Sedis Apostolicæ privilegia majori donati sunt libertate, passim a malefactoribus suis injurias sustineant, & rapinas; dum vix invenitur, qui congrua illis protectione subveniat, & pro fovenda pauperum innocentia se murum defensionis opponat. Specialiter autem dilectæ in Christo filiæ ‥ Abbatissa, & sorores Monialium inclusarum Monasterii Sanctæ Agathæc Papien. Ordinis Sancti Damiani tam de frequentibus injuriis, quam de ipso quotidiano defectu justitiæ conquerentes Universitatem vestram litteris petierunt Apostolicis excitari; ut ita videlicet eis in tribulationibus suis contra malefactores earum, prompta debeatis magnanimitate consurgere, quod ab angustiis, quas sustinent, & pressuris vestro possint præsidio respirare. Ideoque Universitati vestræ per Apostolica scripta mandamus, atque præcipimus, quatenus illos, qui possessiones, vel res, seu domos prædictarum Sororum irreverenter invaserint, aut ea injuste detinuerint, quæ prædictis Sororibus ex decedentium testamento relinquuntur, seu in ipsas Sorores, vel ipsarum aliquam contra Apostolicæ Sedis indulta sententiam excommunicationis; aut interdicti præsumpserint promulgare; vel Decimas de nutrimentis animalium suorum, spretis ejusdem Sedis privilegiis, extorquere; si de his vobis manifeste constiterit, canonica monitione præmissa, si laici fuerint, publice candelis accensis, singuli vestrum in Diœcesibus, & Ecclesiis vestris excommunicationis sententia percellatis; si vero Clerici, vel Canonici, Regulares, seu Monachi extiterint, eos appellatione remota ab officio, & beneficio suspendatis neutram relaxaturi sententiam, donec prædictis Sororibus plenarie satisfaciant; & tam Laici, quam Clerici seculares, qui pro violenta manuum injectione in Sorores easdem, vel ipsarum aliquam anathematis vinculo fuerint innodati, cum Diœcesani Episcopi litteris ad Sedem Apostolicam venientes ab eodem vinculo mereantur absolvi.
Datum apud Urbem Veterem iv. Kal. Decembris, Pontificatus Nostri An. II.d
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XLV., p.456
-
(a) Papien.: Guillelmo Caneto Papiensi, qui ab anno 1256. usque ad 1272. sedit ex tom. 1. Italiæ Sacræ Ughelli num. 75. Episc. Papien.
-
(b) Placentin. Episc.: Philippo Fulgoso Placentino, qui Cathedram eam rexit ab anno 1258. usque ad 1294. ex cit. Ital. Sac. edit. 2. num. 55. Episc. Placentin. Hi duo Antistites biennio post Eccles. censura constricti leguntur in epist. 124., & 155. hujus Pontificis.
-
(c) Monasterii S. Agathæ: De quo loco actum est supra ad litteras Alexandri IV. Lecta coram nobis &c. dat. anno 1256. die 20. Januarii.
-
(d) Pro hoc Monasterio extant & Joannis XXIII. litteræ Rationi congruit &c. anno 1410. die 25. Maji datæ, ut ibi videbitur.