Description
-
Urbain IV (1261-1264)
-
Jubet, ut pro tuitione, ac restitutione bonorum Monasterii S. Mariæ Matris Christi Venetiarum Apostolica interposita auctoricate raptores, & malefactores censuris Eccles. mulctent. (Ex Autographo Archivi præfati Monasterii apud V. C. Flaminium Cornelium tom. 6. Hist. Eccles. Venet.)
-
Anno 1262. die 27. Martii.
-
1262
-
URBANUS &c.
Venerabili Fratri ...a Episcopo Castellanob , & dilectis filiis Abbatibus, Prioribus, Decanis, Archidiaconis, Prœpositis, Plebanis, & aliis Ecclesiarum Prælatis per Castellanam Civitatemc , & Diœcesim constitutis Salutem, & Apostolicam Bened.
Non absque dolore cordis, & plurima turbatione didicimus, quod ita in plerisque partibus Ecclesiastica censura dissolvitur; & Canonicæ sententiæ severitas enervatur; ut viri Religiosi ex hiis maxime, qui per Sedis Apostolicæ privilegia majori donati sunt libertate, passim a malefactoribus suis injurias sustineant, & rapinas; dum vix invenitur, qui congrua illis protectione subveniat; & pro fovenda pauperum innocentia se murum defensionis opponat. Specialiter autem dilectæ in Christo filiæ ‥ Abbatissa, & Conventus Monialium inclusarum Monasterii Sanctæ Mariæ Mater Christid de Venetiis Castellanæ diœcesis Ordinis Sancti Damiani ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis tam de frequentibus injuriis, quam de ipso quotidiano defectu justitiæ conquerentes Universitatem vestram litteris petierunt Apostolicis excitari; ut ita videlicet eis in tribulationibus suis contra Malefactores earum prompta debeatis magnanimitate consurgere; quod ab angustiis, quas sustinent, & pressuris vestro possint præsidio respirare. Ideo Universitati vestræ per Apostolica scripta mandamus, atque præcipimus, quatenus illos, qui possessiones, res, seu domos prædictarum Sororum irreverenter invaserint, aut ea injuste detinuerint, quæ prædictis Sororibus ex testamento decedentium relinquantur; seu in ipsas Sorores, vel ipsarum aliquam contra Sedis Apostolicæ indulta sententiam excommunicationis, aut interdicti &c.e
Datum Viterbii vi. Kalendas Aprilis, Pontificatus Nostri Anno Primo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XXIII., pp.437-438
-
(a) Fratri ‥: Thomæ Franco Veneto anno 1260. assumpto ex Ughello to. 5. Ital. Sac. in Episc. Venetis.
-
(b) Episcopo Castellano: Nempe Venetiarum, ut ex ipsa litterarum lectione ducitur.
-
(c) Castellanam Civitatem: Etsi Civitas Castellana diceretur, & hucusque dicatur in Hetruria, Patrimonioque S. Petri sita sub uno Romano Pontifice; hanc autem esse, quæ postea dicta est, & etiam nunc dicitur Venetiarum, & Patriarchatus honore fulget, elicitur ex ipsa epistola, aliisque de ea, & Monasterio circumstantiis.
-
(d) S. Mariæ Matris Christi: De quo Monasterio pluries dictum est ad complures epistolas Rom. Pontificum Gregorii IX. anno 1238. die 28. Junii, & 1241. die 5. Martii, Innocentii IV. anno 1247. die 18. Maji, & Alexandri IV. anno 1255. die 7. Junii &c.
-
(e) Interdicti &c.: Reliqua vide in simili Bulla hoc eodem anno die 28. Novembris edita pro Monialibus S. Agathæ Papien., qua etiam supplevimus plurimas lacunas, & verba, quæ in hoc Veneto monumento apud cit. Cornelium cernuntur.