« bullarium-franciscanum-1512 »


Description

  •  
    Alexandre IV (1254-1261)

  •  
    Ut Inquisitori hær. prav. in Provincia Romana, ejusque sociis provideant de securo conductu de loco ad locum sub pœna excommunicationis. (Ex Assisiati Archivo Conventus S. Francisci apud Pegnam ad calcem Directorii Inquisit., & Waddingum in Annal. Min. ad hunc annum num. 4., atque in Bul. Romano to. 1. Bul. 19. al. to. 3. Bul. 53.)

  •  
    Anno 1260. die 15. Martij.

  •  
    1260


  •  

    ALEXANDER &c.

    Venerabilibus Fratribus Episcopis, & dilectis filiis Abbatibus, Prioribus, Archidiaconis, Archipresbyteris, Præpositis, Plebanis, & aliis Ecclesiarum Prælatis, & Clericis Religiosis, & secularibus, tam exemptis, quam non exemptis per Provinciam Romanam, quæ continet Urbem cum suo districtu, Patrimonium B. Petri in Tuscia, Sabinam, Reate cum sua Diœc., Marsiama , Campaniam, & Maritimam, constitutis Sal., & Apost. Bened.

    Ad extirpandam de partibus vestris hæreticam pravitatem totis affectibus intendentes Inquisitionem faciendam in illis partibus contra respersos hujusmodi pravitate dilecto filio Fratri Andreæ de Ordine Minorumb duximus committendum. Ut igitur idem Frater vestro fultus præsidio in commisso sibi negotio Inquisitionis Deo propitio valeat prosperari; Universitatem vestram rogamus, & hortamur attente, & in virtute obedientiæ, ac sub pœna excommunicationis per Apostolica vobis scripta præcipiendo mandantes, quatenus vos universi, & singuli dicto Fratri Andreæ, & sociis ejus de securo conductu, quotiescumque vos super hoc duxerint requirendos, liberaliter, ac sine dilatione de loco ad locum providere curetis; preces nostras, & præceptum taliter impleturi, ut pateat per effectum operis, quod sitis orthodoxæ Fidei zelatores; Nosque devotionem vestram possimus exinde merito commendare.

    Datum Anagniæ Idibus Martii, Pontificatus Nostri Anno Sextoc.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°DXLII., p.390

  •  
    (a) Marsiam: Ita apud Waddingum, sed apud Pegnam, & Bullarium Romanum hæc dictio abest; habetur tamen in aliis Bullis hoc anno, ac mense dieb. 29. 30., & 31. incip. Dum ad studium &c.
  •  
    (b) Fratri Andreæ de Ordine Minorum: De quo Auctor libri, cui titulus Collis Paradisi lib. 2 pag. 25.
  •  
    (c) Idibus Martii Pontif. anno sexto: In Archivo Aracælit. extant datæ 11. Kal. Martii anno vii., teste Petro de Alva in Indic. Bull. Seraph. sub an. 1261. num. 10., sed alia videtur.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153425 (bullarium-franciscanum-1512), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/153425 (mise à jour : 26/01/2021).