Description
-
Alexandre IV (1254-1261)
-
Acta in Inquisitione contra hæreticos a Fratre Paulo Nucerino Ord. Minorum confecta approbat, eidemque Fr. Paulo Tabellionatus officium confirmat. (Ex Autographo Assisiatis Archivi nostri Conventus S. Franc.)
-
Anno 1260. die 8. Martii.
-
1260
-
ALEXANDER &c.
Ad perpetuam rei memoriam.
Inquisitionis negotium contra respersos hæretica pravitate dilecto filio Fratri Andreæa de Ordine Minorum in Provincia Beati Francisci duximus committendum; qui, prout asserit, in Spoletan., & Narnien. Civitatibus, & Diœcesibus contra infamatos, & suspectos de hujusmodi pravitate ad Inquisitionem procedens acta in Inquisitione hujusmodi habita conscribi fecit per dilectum filium Fr. Paulum de Noceria ejusdem Ord., cui Tabellionatus officium concessum erat ante Religionis ingressum. Nos igitur ipsius Inquisitoris supplicationibus inclinati actis hujusmodi, prout confecta sunt cum diligentia, & cautela; non obstante, quod idem Fr. Paulus est Religiosus, & in sacris Ordinibus constitutus, adhiberi volumus firmam fidem; & eidem Fr. Paulo præsentium auctoritate concedimus, ut quantum ad Inquisitionis prædictæ dumtaxat articulum ad mandatum Inquisitorum pravitatis ejusdem prædictum Tabellionatus officium valeat exercereb.
Datum Anagniæ viii. Idus Martii, Pontificatus Nostri Anno Sexto.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°DXL., p.389
-
(a) Fratri Andreæ: De quo in pluribus aliis præcedentibus hujus Pontificis epistolis, ut in 492. Cordi nobis est &c. anno præcedente.
-
(b) Iam antea Pontifex Ministro Provinciæ Sancti Francisci commiserat, ut ex Fratribus ei subditis quinque vel sex seligeret, qui Tabellionatus officio in Inquisitione contra hæreticos fungerentur per litteras Cordi nobis est &c. anno superiori die 12. Junii scriptas; sed forsan Fr. Paulus Nucerinus ante has litteras acta contra hæreticos confecerat.