Description
-
Alexandre IV (1254-1261)
-
Confirmat omnia Ordinis privilegia, quæ & recenset; & irritum decernit, quidquid contra illa a quocumque fuerit attentatum. (Ex Autographo sub plumbo apud Waddingum in Reges. Pontif. n. 55. in Archivo nostri Conventus S. Francisci Constantiæ in Svevia, & in illo Conventus Salmanticen. teste Waddingo ad hunc ann. n. 28.)
-
Anno 1258. die 2. Augusti.
-
1258
-
ALEXANDER &c.
Dilectis filiis ‥ Generali, & Provincialibus Ministris, ac universis Fratribus Ordinis Fratrum Minorum Salutem, & Apostol. Benedictionem.
Virtute conspicuos sacri vestri Ordinis professores, qui contemplationi cœlestium ferventer invigilant, & piæ vitæ studio sine intermissione desudant, decet per Apostolicæ circumspectionis auxilium sic provide dirigi, & solicite confoveri; ut alicujus prætextu calumniæ nullum internæ pacis excidium, nullumque Religiosi status præferant detrimentum; sed in iis robur, & vigorem habeant, per quæ cultum Divini nominis devotis, & quietis mentibus invalescant. Hinc est, quod cum, sicut Nobis exponere curavistis, tu fili Generalis Minister, & Prædecessores tui juxta ejusdem Ordinis consuetudinem observatam hactenus, & a Sede Apostolica toleratam statim, post quam electi secundum prædicti Regulam & Constitutiones Ordinis extitistis, Fratrum ipsius curam gesseritis, ministerii officium plene, ac libere in omnibus exercentes, iidem Fratres vobis devote, & humiliter obedierint, ac intenderint reverenter; & in eadem Regula sit expressum, ut Generalis Minister, qui pro tempore fuerit, a ministerii officio amoveri valeat a Provincialibus Ministris, & Custodibus in Generali Capitulo congregatis: Nos volentes ambiguitatis scrupulum in hac parte de vestris cordibus amputare, ac Ordinem ipsum a Sede approbatum eadem, honestate floridum, præclarum scientia, & virtute fæcundum privilegio Apostolicæ gratiæ attollere singulari, vestris supplicationibus inclinati devotionis vestræ, ut Successores tui, fili Generalis Minister, qui erunt pro tempore, statim post quam electi secundum Regulam, & Constitutiones fuerint supradictas, eo ipso veri ejusdem Ordinis Generales Ministri effecti, curam animarum Fratrum ipsius Ordinis plene habeant, & libere gerant; ipsosque Fratres auctoritate propria ligare, ac solvere; nec non in eodem Ordine agere valeant, quæ ipsi Ministri, & Definitores ad hoc electi juxta prædictas Constitutiones eisdem Ordini, & Fratribus secundum Deum viderint expedire; aliasque possint officium Ministri licite in omnibus exercere; iidemque Fratres tibi, Generalis Minister, & successoribus ipsis humiliter, ac devote obediant, & intendant; & præfati successores, & tu Generalis Minister a Provincialibus Ministris, & Custodibus secundum Regulam, & Constitutiones ipsius Ordinis absolvi, & amoveri possitis, authoritate Apostolica indulgemus; ratum, & firmum habentes quidquid super præmissis per te, Generalis Minister, dictosque Prædecessores Fratres, & Definitores factum, & observatum est hactenus; concessa tibi exequendi officium ministerii quo ad præmissa omnia, & alia libera facultatea. Et quia ejusdem Ordinis Fratres de locis ad loca ipsius Ordinis sæpius transmittuntur, propter quod stabilem, & perpetuam in certis, & determinatis ejusdem Ordinis domibus non faciunt mansionem; quia etiam bonos, & idoneos, ac approbatos a vobis Fratres facitis ad Ordines promoveri; liceat vobis ordinandos Fratres ejusdem Ordinis quibuscumque malueritis Catholicis Pontificibus communionem, & gratiam Apostolicæ Sedis habentibus præsentare; ipsisque Pontificibus præsentatos a vobis Fratres sine qualibet examinatione per eosdem Pontifices facienda, & absque omni promissione, vel obligatione ipsorum ordinandorum Fratrum ad Ordines promovereb. In locis quoque, in quibus degitis, liceat vobis habere Oratoria, in quibus cum Altari portatili possitis Missarum solemnia, & alia Divina Officia celebrare, omni parochiali jure Parochialibus Ecclesiis reservato; & ne de hoc jure possit quæstio suboriri; illud circa oblationes, decimas & primitias intelligimus, quæ a laicis solent Clericis exhiberi; quibus ratione hujusmodi indulti nolumus Parochiales Ecclesias defraudaric. Cum autem generale Interdictum terræ fuerit, in Ecclesiis, & Oratoriis vestris, ac aliis quibuscumque, cum ad loca Ecclesiastica supposita Interdicto vos venire contigerit, clausis januis, interdictis, & excommunicatis exclusis, non pulsatis Campanis, & submissa voce liceat vobis celebrare Divina; dummodo causam non dederitis Interdicto; nec contingat id vobis specialiter interdici; neque Ecclesiæ, & Oratoria eadem fuerint specialiter interdicta. Iis vero, qui vestris immorantur obsequiis, cuncta libere ministrare possitis Ecclesiastica Sacramenta; & ipsos, cum decedunt, in vestris cœmeteriis sepelired. Si quando autem in terris, in quibus residetis, vel earum Personas excommunicationis, seu interdicti sententias contigerit promulgari; pueri vestris servitiis deputati, negociorum quoque vestrorum Procuratores, & Operarii, qui in vestris locis eorum operibus personaliter continue institerint, hujusmodi sententiis obnoxii minime habeantur; ibique possint audire Divina juxta formam, quæ locis ipsis in eo casu a Sede Apostolica est concessa; nisi eisdem causam dederint; vel excommunicari specialiter; seu interdici contingat eosdeme. Et quia vos extremam patientes pro Christi nomine paupertatem exhortationis piæ studio bonos ad potiora dirigitis, & errantes in rectitudinis semitam laudabiliter revocatis; concedimus, ut in excommunicatis terris libere commorari, & ab eis tunc, ac etiam quando per ipsos vos transire contigerit, necessaria vitæ deposcere, ac recipere valeatisf. Generalis quoque, ac singuli Provinciales Ministri, ac etiam Custodes in Provinciis, & Custodiis sibi commissis Fratribus constitutis ibidem absolutione, & dispensatione indigentibus, sive prius, quam intraverint Ordinem, sive post in casibus excesserint, in quibus excommunicationis sententiam, & notam irregularitatis incurrunt, impertiri valeant absolutionis beneficium, & dispensare cum eis juxta formam Archiepiscopis, & Episcopis super hoc ab Apostolica sede traditam; nisi adeo gravis fuerit, & enormis excessus, quod sint ad eamdem Sedem merito destinandig. Fratres etiam vestri, quos pro tempore vos Generalis, & Provinciales Ministri, habentes in proprios Confessores absolutionis, & dispensationis beneficium vobis, cum expedierit, valeant impertiri juxta formam concessionis super absolutione, & dispensatione Fratrum ejusdem Ordinis superius vobis factæh. Ad hæc volentibus vestro aggregari Collegio, qui suspensionis, aut interdicti, vel excommunicationis sententiis sunt ligati, absolutionis beneficium juxta formam Ecclesiæ impertiri, ipsosque in Fratres recipere, ac eos, qui post assumptum habitum, & professionem emissam recolentes se talibus in sæculo fuisse sententiis innodatos secundum formam ipsam vos Generalis, & Provinciales Ministri, & præfati Custodes absolvere valeatis: Ita tamen, quod si aliqui ex eisdem hujusmodi sententiis propter debitum sunt astricti, satisfaciant, ut tenenturi. Porro quieti vestræ providere volentes, quod per litteras Apostolicæ Sedis, aut Legatorum, seu Delegatorum ipsius conveniri a quoquam minime valeatisj: & quod ad pecuniam colligendam cogi non possitis inviti per litteras ipsius Sedis de cætero impetrandask: quodque nullus vestrum correctionis, seu visitationis, vel inquisitionis officium Monasteriis, vel Ecclesiis, seu quibuscumque personis impendere; vel ad cognitiones causarum, citationes Partium, & denunciationes sententiarum, & excommunicationum procedere; aut recipere curam Monialium; seu Religiosarum quarumlibet teneatur per appellationis literas impetratas, & impetrandas in posterum; nisi hujusmodi Apostolicæ litteræ de hoc indulto, & Ordine vestro expressam fecerint mentionem, auctoritate vobis Apostolica indulgemusl. Concedimus etiam, ut ad visitandum aliqua Monasteria Monialium cujuscumque Ordinis, vel audiendum Confessiones earum; exemptis, & professis Ordinem Sancti Damiani dumtaxat exceptis; compelli aliquatenus non possitism: aut ad recipiendum commissiones causarum, seu sententiarum executiones, vel alia contingentia causas ipsas per litteras præfatæ Sedis, in quibus facta non fuerit de Indulgentia hujusmodi mentio specialis; sive per Legatos, seu Delegatos ipsius, vel etiam per quoscumquen. Nullus insuper Archiepiscopus, vel Episcopus, nullusque alius Prælatus Ecclesiasticus, nec eorum Vicarii, vel Officiales ad portandum, seu deferendum literas, vel exequendum, aut denunciandum sententias contra Principes sæculares, Communitates, Populos, seu quoscumque Benefactores vestroso: nullusque Delegatus, vel Ordinarius Judex ad faciendum citationes, vel commissiones recipiendas, seu alia ad lites, vel controversias contingentia in causis, quæ coram ipsis tractantur, quemquam vestrum compellere valeant sine prædicto Sedis mandato, vel licentia speciali expressam faciente de hac indulgentia mentionem: Nec quisquam vestrum parere, vel intendere teneatur super iis monitionibus, mandatis, aut jussionibus eorumdem, aut facere vel implere, quod in hac parte duxerint injungendump. Cæterum Generalis, & Provinciales Ministri, ac ipsorum Vicarii illos ex Fratribus, de quibus authoritate litterarum Sedis Apostolicæ, vel Legatorum ejus Archiepiscopis, & Episcopis, ac aliis quibuscumque provisum extitit, vel in posterum contigerit provideri, corrigere; ac etiam non obstante contradictione aliqua possint ad suum Ordinem revocare; nec per litteras ejusdem Sedis, seu Legatorum ipsius jam obtentas, vel de cætero obtinendas aliquos de Fratribus ipsius Ordinis præfatis Archiepiscopis, & Episcopis, ac aliis teneantur in socios deputare, nisi cui dictæ litteræ Apostolicæ obtinendæ de Indulto hujusmodi, & Ordine ipso expressam fecerint mentionem; & alias id honestati Ordinis, & illorum saluti viderint expedireq. Nullus autem Legatus, nisi de latere nostro missus auctoritate litterarum Sedis Apostolicæ specialem de hoc Indulto, & Ordine vestro non facientem mentionem; Nullus Prælatus, nec aliqua Persona Religiosa, vel sæcularis de Fratribus ejusdem Ordinis ad sua, seu Ecclesiæ negocia procuranda, vel secum aliquos assumere valeat, nisi quos Generalis, vel Provincialis Minister ipsorum tamquam idoneos, & discretos sibi duxerit assignandos, quos etiam subjacere volumus Ordinis disciplinær. Illos vero ipsius Ordinis Fratres, qui ad prædicandum Crucem, vel inquirendum contra pravitatem hæreticorum, seu ad alia hujusmodi negotia sunt, vel fuerint ubicumque a Sede Apostolica deputati, tu fili Generalis Minister, tuique Successores removere, seu revocare penitus, ipsisque, quod supersedeant, injungere, aliosque substituere, cum expedire videritis, libere, ac licite valeatis; & in eos, si contravenerint, censuram Ecclesiasticam exercere; ac quilibet Minister Provincialis ejusdem Ordinis, quibus ab eadem Sede similia contigerit in illa committi, facere possit; non obstantibus aliquibus litteris, vel Indulgentiis Apostolicis impetratis, vel etiam in posterum impetrandis, quæ de hoc non fecerint mentionems. Inhibemus quoque, ne quis post professionem in Ordine vestro factam sine Generalis, vel sui Provincialis licentia discedat; ab ipso vero discedentem absque cautione literarum ipsorum prætextu alicujus Privilegii Apostolicæ Sedis, nullus audeat retinere: Quod si forte retinere præsumpserit, vobis, Generalis, & Provinciales Ministri, dumtaxat licitum sit in ipsis discedentes Fratres excommunicationis sententiam promulgaret. Si vero aliqui de Fratribus vestri Ordinis post obtentam licentiam a Sede prædicta ad Religionem aliam transeundi, infra duos, vel tres menses, se ad Religionem suæ saluti congruam non contulerint; & ipsius non susceperint habitum Regularem; licitum sit vobis, Generalis, & Provinciales Ministri, contra ipsos procedere, secundum quod honestati ipsius Ordinis videritis expedireu. Apostatas quoque vestri Ordinis excommunicare, capere, ligare, & incarcerare, & alias subdere disciplinæ rigori possitis per vos, ac etiam alios in quocumque habitu eos contigerit inveniri; invocato ad hoc, si necesse fuerit, auxilio brachii sæcularisv. Inhibemus etiam, ne Fratres, quos ab Ordine pro suis culpis per Generalem, seu Provinciales Ministros, aut Custodes compelli contigerit, vel qui egressi fuerint proprio suo motu, prædicare, confessiones audire, seu docere præsumant; nisi ad alium transierint Ordinem de vestra, vel dictorum Ministrorum licentia speciali. Quod si forte contra hujusmodi inhibitionem nostram aliquid fuerit temere attentatum; liceat ipsis Ministris, & Custodibus in ipsos Fratres excommunicationis sententiam promulgarew. Ejectis autem de Ordine vestro, vel egressis, qui receptione in eodem Ordine suis exigentibus culpis reddiderint se indignos; transeundi ad alios Ordines approbatos præterquam ad B. Augustini, Templariorum, Hospitalariorum, & aliorum Religiosorum arma portantium ad vitandam occasionem evagandi, Generalis, & Provinciales Ministri cum suis testimonialibus litteris, auctoritate nostra, licentiam liberam dare possint. Nos enim districtius inhibemus etiam, ne tales ad alium Ordinem aliter transire, vel aliqui eos recipere, seu retinere præsumant absque licentia speciali Sedis Apostolicæ faciente de hoc plenariam mentionemx. Inhibemus etiam, ut nulli, sive sit in Religionis Ordine, sive extra Ordinem constitutus habitum vestrum, aut ita consimilem, quod propter eum Frater Minor credi possit, deferre liceat absque mandato Sedis Apostolicæ speciali. Et ut dicta inhibitio majorem consequatur effectum, statuimus, ut ii, qui habitum vestrum, vel sibi prædicto modo consimilem deferre præsumpserint, ad deponendum ipsum per Diœcesanos Locorum, cum a vobis requisiti fuerint, monitione præmissa per censuram Ecclesiasticam, appellatione postposita, compellantury. Cæterum cum humilitas vestra sibi de latitudine Orbis Terræ nihil præter domos, & hortos cum virgultis præmiorum obtentu cælestium duxerit reservandum; Nos pie volentes, quod eorum fructus integre vestræ paupertatis usibus applicentur; ut de hortis, & de virgultis vestris nullus a vobis Decimas exigere, vel extorquere præsumat, districtius inhibemusz. Sepulturam quoque Ecclesiarum vestrarum liberam esse decernimus, ut eorum devotioni, & extremæ voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi excommunicati, vel interdicti, aut etiam publici usurarii fuerint, nullus obsistat; salva tamen justitia illarum Ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumentur: Districtius inhibentes, ut nulli Religiosi, vel Sæculares vobis invitis aliquorum corpora defunctorum in vestris Cæmeteriis sepelire, aut in Ecclesiis vestris Missarum solemnia, vel pro animabus ipsorum, qui ad loca vestra tumulandi feruntur, ibidem exequias celebrare sine vestro assensu, & voluntate præsumantaa. Universis autem Prælatis Ecclesiarum, & aliis inhibemus, ne Confessiones vestras vobis invitis audire; vel compellere vos ad Synodos, seu convocationes suas accedere; aut suis Constitutionibus subjacere; vel Capitula, Scrutinia, & Inquisitiones in locis vestris; vel alibi de vobis facere; aut fidelitatem juramento firmatam; & manualem obedientiam a Ministris, Custodibus, & Guardianis vestris exigere; seu prohibere, ne ad Civitates, vel Villas, ubi religiose, ac honeste commorari possitis; a populis devote vocati audeatis accedere; ibique pro vestris usibus construere ædificia, Ecclesias, seu Oratoria; aut de iis, quæ vobis a Fidelibus tam in ornamentis Altaris, quam in luminaribus, Ecclesiarum fabricis, libris, & aliis vestris necessitatibus absolute conferuntur; vel in ultima voluntate legantur; portionem aliquam a vobis exigere, vel extorquere; aut in accedentes Fratres, seu construentes hujusmodi, vel receptatores ipsorum excommunicationis sententias ferre præsumantab. Ad hæc liceat Fratribus vestri Ordinis, cum de prioribus locis suis ad alia loca se transferunt, tam ædificia, seu omnem ædificiorum materiam locorum, quæ dimittunt, dedicatis Ecclesiis dumtaxat exceptis, quam Libros, Calices, & paramenta secum ad alia loca transferre; ac ædificia ipsa cum solo, & aliis ad eadem loca pertinentibus, præter Ecclesias, per Procuratores a Ministris ejusdem Ordinis ad hoc deputatos, vendere, ipsorumque pretium in aliorum locorum, ad quæ dicti Fratres se transferunt, ædificationem, seu alias in eorum utilitatem convertere, secundum, quod eis videbitur expedire. Et ne aliqui Archiepiscopi, vel Episcopi, aut alii Prælati, seu quævis alia persona Ecclesiastica, vel sæcularis prædicta loca, seu bona occupare, recipere, vel usurpare, aut quoquo modo sibi vendicare præsumant absque dictæ Sedis licentia speciali, districtius inhibemusac. Indulgentes vobis, ut ad præstationem procurationum Legatorum prædictæ Sedis, vel Nunciorum ipsius, seu Diœcesanorum Locorum, aut exactionum; vel collectarum, seu subsidiorum quorumcumque minime teneamini; nec ad ea solvenda per litteras dictæ Sedis, aut Legatorum, vel Nunciorum ejusdem, seu Rectorum Terrarum Ecclesiæ Romanæ impetratas, sive in posterum impetrandas, cujuscumque tenoris fuerint, in perpetuum compelli possitis; nisi dictæ Sedis litteræ impetrandæ plenam, & expressam de Indulto hujusmodi, & dicto Ordine fecerint mentionemad. Cæterum cum fel. record. Innocentius Papa prædecessor noster olim duxerit statuendum, ut exempti quantumcumque gaudeant libertate, nihilominus tamen ratione delicti, seu contractus, aut rei, de qua contra ipsos agitur, rite possint coram Locorum Ordinariis conveniri; & illi quoad hoc suam in ipsos jurisdictionem, prout jus exigit, exercere: Nos vobis, ut occasione Constitutionis hujusmodi nullum libertatibus, & immunitatibus vestris, & vestro Ordini per privilegia, & Indulgentias ab Apostolica Sede concessis præjudicium generetur, auctoritate præsentium indulgemusae. Decernimus ergo irritum, & inane, quidquid contra tenorem concessionum, constitutionum, & inhibitionum hujusmodi per quoscumque fuerit attentatum; ac interdicti, suspensionis, & excommunicationis sententias, si quas contra concessiones, constitutiones, & inhibitiones easdem in vos, vel vestrum aliquos, aut loca vestra, seu Benefactores vestros in posterum promulgari contigerit, penitus non tenere. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis, constitutionis, & inhibitionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem &c.
Datum Viterbii iv. Nonas Augusti, Pontificatus Nostri Anno Quartoaf.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CDXXXVI., pp.299-303
-
(a) Facultate: Ex hujus Pontificis Constitutione Inter alia quibus &c. anno 1255. die 4. Octobr. edita.
-
(b) Promovere: Ex ejusdem Constitutione Convenit, ut Sacer &c. eodem anno die 16. Octobr. edita.
-
(c) Defraudari: Ex ejusdem Constitutione Nos attendentes &c. anno 1256. die 21. Maji emissa, ut & Honorii III. Gregorii IX. & Innocentii IV.
-
(d) Sepelire: Ex Bullis Devotionis vestræ, Precibus vestris, & Eis, qui sanandis &c. Honorii III., Gregorii IX. & Innocentii IV.
-
(e) Eosdem: Ex Constitut. Ut in vestris domibus &c. Innocentii IV., & hujus Pontificis.
-
(f) Valeatis: Ex Constitutione Vobis extremam &c. Gregorii IX., & Innocentii IV., ac Alexandri IV.
-
(g) Destinandi: Ex Gregorii IX. Innocentii IV. & hujus Pontificis Constitut. Licet ad hoc Fratrum &c. præter illas In Jure Canonico &c., & A nobis humiliter &c.
-
(h) Vobis factæ: Ex hujus Pontificis Bulla Ordinis vestri generosa &c. anno 1256. die 22. Julii data.
-
(i) Ut tenentur: Ex Bulla Cælestis amor patriæ &c. Innocentii IV.
-
(j) Valeatis: Ex Constitut. Gregorii IX., & Innocentii IV. Cum jam per ejus gratiam &c.
-
(k) Impetrandas: Ex Innocentii IV. Constitutione Vestra semper in amore &c.
-
(l) Indulgemus: Ex ejusdem Innocentii Constitut. Inspirationis Divinæ &c.
-
(m) Non possitis: Ex hujus Pontificis Constitut. Quanto studiosius &c. anno 1255. die 13. Maji vulgata.
-
(n) Per quoscunque: Ex Gregorii IX. & Innocentii IV. Constitut. Quieti vestræ providere &c. & Qui postposita vanitate &c.
-
(o) Benefactores vestros: Ex hujus Pontificis Constitut. Convenit, ut Sacer. &c. anno 1255. die 16. Octobr. edita.
-
(p) Injungendum: Ex Gregorii IX. Constitut. Cum non deceat &c. ab Alexandro innovata.
-
(q) Expedire: Secundum Innocentii IV. Constistitutionem Cum sicut te accepimus &c. & Alexandri IV. Sacræ Religionis vestræ &c.
-
(r) Disciplinæ: Ex Constitutionibus Innocentii IV. ab hoc Alexandro repetitis Vobis per Apostolicæ Sedis &c., & Petitionibus vestris &c.
-
(s) Mentionem: Ex ejusdem Innocentii Constitutione Odore suavi Ordinis &c.
-
(t) Promulgare: Juxta constitutionem Fratrum Minorum continent &c. Honorii, Gregorii, Innocentii, & Alexandri; aliamque Cum paupertatem &c. unius Innocentii IV.
-
(u) Expedire: Ex hujus Pontificis Bulla incip. In gravem cordi nostro &c. data anno 1258. 29. Junii, vel etiam Innocentii IV. dat. anno 1252. die 15. Junii Ordini Prædicat., estque 264. illius, & 219. hujus Pontificis in to. 1. Bullarii illius Ordinis; quæque apud nostros desideratur. Sed citatur a veteri scriptore Barthol. Pisano Conform. ix. par. 2. in expositione cap. 2. Regulæ Fratrum Minorum; aitque incipere: In gravem Ordini vestro &c. uti hujus Alexandri nunc a nobis superius vulgata.
-
(v) Secularis: Ex Innocentii IV. Constitutione Provisionis nostræ &c., & hujus Alexandri alia Devotionis vestræ precibus &c. anno 1255. die 15. Julii emissa.
-
(w) Promulgare: Juxta Innocentii IV. & hujus Alexandri diploma Justis petentium desideriis &c.
-
(x) Mentionem: Secundum ejusdem Innocentii Constitut. Paci, & tranquillati &c.
-
(y) Compellantur: Ex Gregorii IX. & Innocentii IV. Constitut. Quia confusio habitus &c.
-
(z) Inhibemus: Ex Innocentii IV. decret. epistola Qui Deum tota mente &c. an. 1250. 22. Febr. data.
-
(aa) Præsumant: Ex ejusdem Innocentii, & Alexandri decreto Cum a nobis petitur &c.
-
(ab) Ferre præsumant: Juxta Gregorii IX. ac Innocentii, & Alexandri IV. decr. epistolam Nimis iniqua &c., & Inducitur pie &c., ac De pia & sancta &c.
-
(ac) Inhibemus: Ex Alexandri hujus Constitutione Ex parte vestra &c. anno 1255. die 21. Octob. edita.
-
(ad) Mentionem: Quod statuit hic Pontifex hoc anno 1258. die 28. Martii Constitutione Paupertati, quam propter Deum &c.
-
(ae) Indulgemus: Ex ipsius Innocentii IV. epist. Cum olim duxerimus &c. ab hoc Pontifice confirmata litteris Cum felicis recordat. hoc anno die 15. Octobr. datis.
-
(af) Simile, vel idem diploma contulit Alexander Ordini Prædicatorum anno 1261. die 28. Martii, mutatis nonnullis pro ratione Religionis, ut in Bullario illius Ordinis tom. 1. Bul. 297. Alexandri IV., Ordini vero Minorum innovavit, ampliavitque Clemens IV. anno 1265. die 21. Julii eodem exemplo, & postea Bonifacius VIII. & alii. Hoc diploma sæpe citat antiquus scriptor Barthol. Pisanus in Conform. ix. caput 2. & 6. Regulæ Fratrum Minorum exponens, vocatque Mare magnum, quod ab hoc Alexandro primum emissum est.