Description
-
Alexandre IV (1254-1261)
-
Ne permittat ullum Religiosarum Monasterium ædificari in Territorio Montis Politiani. (Ex Tabulario Vatic. in Regesto Pontif. epist. 114. an. 4.)
-
Anno 1258. die 11. Maji.
-
1258
-
ALEXANDER &c.
Dilecto filio ‥ Plebano de Clanzan. Clusinæ Diœcesisa Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Ex parte dilectarum in Christo filiarum ... Abbatissæ, & Conventus Monasterii Sanctæ Mariæ novæ de Collazob Montispulsan.c Ordinis Sancti Damiani Aretinæ Diœcesis fuit Nobis humiliter intimatum; quod Nos olim dilectæ in Christo filiæ Sorori Gregoriæ Abbatissæ Monasterii Grossetanid in territorio dicti Castri Montispulsanie construendi Monasterium concessimus per nostras litterasf potestatem. Verum quia, si id fieret, redundaret non modicum in ipsius Monasterii præjudicium, & gravamen; Nos volentes quieti earum in hac parte paterna sollicitudine providere mandamus, quatenus in eodem territorio ipsius Castri Monasterium aliquarum Religiosarum auctoritate nostra erigi, seu construi non permittas: Contradictores per censuram Ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo.
Datum Viterbii v. Idus Maji, Pontificatus Nostri Anno Quarto.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CDXXII., pp.288-289
-
(a) Clusinæ diœcesis: Vulgo Chiusi in Tuscia prope Clanim paludem dominii Ducis Hetruriæ, & in confinio ditionis Pontificiæ, agrique Perusini nunc sub Archiepiscopo Senensi antiquissima quidem urbs, sed modo ob aeris insalubritatem pene deserta.
-
(b) S. Mariæ de Collazzo: De quo Monasterio vide Bullam 179. Religiosam vitam eligentibus &c. anno 1256. die 4. Aprilis editam.
-
(c) Montis Pulsan.: Leg. Montis Politiani, ut in supradicta Bulla, 12. circiter mill. pas. a Clusio distantis.
-
(d) Monasterii Grossetani: Civitatis in Hetruria, agroque Senensi versus oram maritimam Episcopalis sub Archiepiscopo Senensi olim etiam Rosetum nuncupatæ: sed Monasterium, cujus Ordinis esset, reticetur.
-
(e) Castri montis Pulsani: Tunc quidem Castrum Politianum, nunc autem Civitas Episcopalis, uti scripsimus in not. ad dictam Bullam 179.
-
(f) Per nostras litteras: Quæ forsan amplius non extant.