« bullarium-franciscanum-1390 »


Description

  •  
    Alexandre IV (1254-1261)

  •  
    Præcipit, ut statuta, quæ contra FF. Prædicatores, & Minores ediderat, intra 8. dies revocare studeat. (Ex Archivo nostri Conventus S. Francisci Perusinæ Urbis, ac Bullario Ord. Prædicat. tom. 1. Bul. 209. Alexandri IV.)

  •  
    Anno 1258. die 6. Maji.

  •  
    1258


  •  

    ALEXANDER &c.

    Venerabili Fratri ‥ Episcopo Perusinoa Salutem, & Apostolicam Benedict.

    Vehementer mirari cogimur, & moveri, quod tu de novob auctoritate propria inter quædam alia temere statuisti, ut nullus de Civitate, & Diœcesi Perusina pœnitentiam recipiat ab alio, quam a Sacerdote proprio, nisi de ipsius speciali licentia, & mandato; quod si aliquis secus fecerit, denegentur ei Sacramenta Ecclesiastica, & etiam Sepultura. Quilibet vero Parochialis Presbyter dispositiones ultimarum voluntatum Parochianorum suorum, & eorum Legata in subsidium pauperum, ac alios pios usus relicta diligenter inquirat, & scire procuret; & si testator, vel sui consanguinei hæc nolint pandere proprio Sacerdoti; nec ipse, nec etiam aliqui alii Clerici Sepulturæ illius, si decesserit, debeant interesse. Cum autem statuta hujusmodi ex causis legitimis reputemus iniqua, & contraria canonicis institutisc; ac redundantia in periculum animarum; & specialiter contra dilectos filios Fratres Prædicatorum, & Minorum Ordinum editad videantur, quos deberes sincera prosequi in Domino caritate; Fraternitati tuæ per Apostolica scripta in virtute obedientiæ firmiter præcipiendo mandamus; quatenus statuta ipsa infra octo dies a receptione præsentium, vocatis, & præsentibus omnibus Religiosis, & Secularibus Clericis ejusdem Civitatis, publice, & sine fictione aliqua studeas revocare: non obstantibus aliquibus litteris, vel indulgentiis dictorum statutorum confirmationem continentibus; seu quibuscumque aliis sub quacumque forma, vel expressione verborum ab Apostolica Sede obtentis; per quas mandati nostri effectus in hac parte impediri valeat, vel differri; & de quibus oporteret in nostris litteris plenam, & expressam fieri mentionem; alioquin Venerabili Fratri nostro ‥ Episcopo Assisinat.e per litteras nostras injungimusf, ut ipse ad præfatam Civitatem accedens ex tunc statuta ipsa juxta formam sibi traditam auctoritate nostra non differat revocare; Contradictores eadem auctoritate, appellatione postposita, compescendo.

    Datum Viterbii ii. Nonas Maji, Pontificatus Nostri Anno Quarto.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CDXX., pp.287-288

  •  
    (a) Episcopo Perusino: Bernardo Cario ann. 1254. ad eam Ecclesiam promoto, annoque 1287. e vivis sublato ex Ughello to. 1. Ital. Sac. in Perus. Episc. n. 38. alias 37.
  •  
    (b) Tu de novo: Forsan alias vel eadem, vel horum similia statuere tentaverat.
  •  
    (c) Canonicis institutis: C. 16. & 17. Nimis iniqua, & Nimis prava tit. 31. De excessibus Prælat. lib. 5. Decr. Greg.
  •  
    (d) Edita: Ut ex prædictis decretalibus Nimis iniqua, & Nimis prava, aliisque Constitutionibus Pontificiis superius allatis.
  •  
    (e) Episcopo Assisinat.: Fr. Nicolao ex Ordine Minor. assumpto, de quo diximus ad annum 1247., quo circiter Episcopus est promotus.
  •  
    (f) Per litteras nostras injungimus: Quæ tamen aut non extant, aut vulgatæ nondum fuerunt.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153303 (bullarium-franciscanum-1390), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/153303 (mise à jour : 26/01/2021).