« bullarium-franciscanum-1312 »


Description

  •  
    Alexandre IV (1254-1261)

  •  
    Ut in Missarum Solemniis Ministri sericis indumentis uti possint. (Ex Reges. Vatic. epist. 418. apud Waddingum in Regesto Pontif. num. 31.)

  •  
    Anno 1257. die 3. Julii.

  •  
    1257


  •  

    ALEXANDER &c.

    Dilectis filiis ... Guardianisa , & Fratribus Ordinis Fratrum Minorum Neapolitan.b Salutem, & Apostol. Benedictionem.

    Locis pia Religione conspicuis, in quibus Divinæ gloria Majestatis frequentia devotæ laudis attollitur, & virtutum studio deservitur, debet Apostolicæ Sedis circumspecta benignitas in iis, quæ sunt honoris, & gratiæ, ad illorum decorem congruum se munificam exhibere. Hinc est, quod Nos circa vos, & Ordinem, & locum vestrum benevolum dirigentes affectum, ut in Missarum solemniis Sacerdos, & alii Ministri Altaris ipsius Ordinis sericis indumentis intra Ecclesiam vestram libere, prout moris est, uti valeant; non obstante statuto contrario ejusdem Ordinis, vobis auctoritate præsentium indulgemus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel ei &c. Si quis autem &c.

    Datum Viterbii v. Nonas Julii, Pontificatus Nostri Anno Tertio.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCCXLII., pp.226-227

  •  
    (a) Guardianis: Erant enim tunc Neapoli duo Fratrum Minorum Cœnobia S. Mariæ Novæ alterum tempore S. Francisci, forsan & ab ipso acceptum, in ipso littore maris prope Regis Palatium, ubi an. 1226. men. Octobri decessit B. Augustinus Assisi as primus Provinciæ Terræ laboris Minister: alterum vero S. Laurentii anno 1234. acquisitum.
  •  
    (b) Neapolitan.: Etsi plures extiterint hujus nominis Civitates in Africa, Palæstina, Macedonia &c. hic tamen sermo est de Neapoli Campaniæ, seu Terræ laboris urbe.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153225 (bullarium-franciscanum-1312), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/153225 (mise à jour : 26/01/2021).