« bullarium-franciscanum-1299 »


Description

  •  
    Alexandre IV (1254-1261)

  •  
    Quod contra suam Constitutionem pro Studio Parisien. factum est, & adinventum, irritum declarat: Religiosos, Seculares libere lectiones, & prædicationes audire; ac in numerum Scholarium, Magistrorumque Parisien. admitti debere decernit. (Ex Reges. Vatic. epist. 318. apud Waddingum in Annal. Min. ad hunc annum n. 3., Boulæum tom. 3. Hist. Univers. Parisien., & Bullarium Ordin. Prædicator. tom. 1. Bul. 156. Alex. IV.)

  •  
    Anno 1257. die 12. Maji.

  •  
    1257


  •  

    ALEXANDER &c.

    Ad perpetuam memoriam futurorum.

    Circa frequens quotidianæ sollicitudinis ministerium occupati supra vires nostras assiduis ingruentium undique disceptationum incursibus fatigamur; quæ Nos inevitabili necessitate constringunt, emergentibus litigiorum morbis varia remedia providere; sed interdum pacem dedisse credimur negotiis, & eadem majori strepitu recidivant; dumque offensionis lapides, quibus viæ vitæ hujus inhorret asperitas, ut rationalium affectuum pietas liberius procurrat in Deum; salutaribus studiis removemus; hominis inimici malignitas petras aliquando scandali superjacit gravioris. Hinc utique fit, quod operosior cura plerumque Nobis imminet circa plurima, quæ salubri sategimus curasse medela; & propensior Nos labor repetit post labores, quibus altam aliis studuimus præparare quietem. Dudum sane, cum super quibusdam articulis statum Parisiensis Studii contingentibus controversia emersisseta; Nos, qui ejusdem Studii incrementa zelamur, ut viri Scholastici submotis altercationibus, quę profectum disciplinæ præpediunt, in pacis otio pacificis sanæ doctrinæ occupationibus imminerent; per Ordinationem quandam, quæ Quasi lignum vitæ incipit, suborta dissidentium jurgia duximus de Fratrum nostrorum consilio dirimendab. Verum Magistri, atque Scholares Parisien. Ordinationem eandem, qua in plana curavimus aspera commutare, ad turbationis materiam assumentes adversus dilectos filios Fratres Ordinis Prædicatorum maxime in scandala surrexerunt, eidem Ordinationi, erecto inobedientiæ vertice, resistendo; nec considerando prudenter, ordinationi temere obviari Divinæ, dum Apostolicæ contradicitur potestati; ad quod eos credimus non tam voto communi, quam particulari quorundam seductionec commotos; cum vix ad contumaciam pari consensu multitudo prorumpat; nisi forsitan incitetur a paucis, qui si possint peccare cum plurimis, impunitatem sibi suorum excessuum, quos per hoc potius exaggerant, repromittunt. Cum autem iidem Fratres Magistrorum, atque Scholarium infestationibus lacessiti, & insecutionibus fatigati compositionem quandam cum illis in derogationem Ordinationis Apostolicæ subiissent; Nos compositionem hujusmodi, quæ Fratres ipsos excludebat a Scholis Magistrorum Sæcularium, reprobantesd Ordinationem ipsam, in cujus contemptu nostra vilipendebatur auctoritas, mandavimus inviolabiliter observari, coercendo pœna debita transgressores; ipsi vero Magistri, atque Scholares cum præsumptioni peccatum, peccato vero contemptum, & contemptui pertinaciam adjecissent, tandem Nuncios, & Procuratores ad Sedem Apostolicam destinarunt, per quos ad excusandas excusationes suas coram Nobis, & Fratribus nostris inter cetera proponere curaverunt, quod cum ipsi de consortio Universitatis Magistrorum, & Scholarium Parisiensium, a qua omnino recesserant, ejus renunciando privilegiis, & actum postmodum dimittendo legendi, non debeant reputari, Ordinationem prædictam, quæ in Universitatem ipsam promulgata extitit, observare; vel Magistros, aut Scholares prædictorum Fratrum ad Magistrorum consortium, vel ejusdem Universitatis Collegium, de quo jam esse desierant, admittere nullatenus tenebantur; præter id, quod ad societatem nemo est cogendus invitus; & ipsi Fratres duobus non debent Universitatis videlicet Scholarium, & Conventus Prædicatorum Collegiis contineri: addentes quod dispar ipsorum professio eos eidem Universitati reddet incongruos, & ad sustinenda ipsius onera, cujus gauderent commodis, efficit paupertatis conditio impotentes; propter quæ, necnon & alia quædam a præfatæ Ordinationis, aliorumque mandatorum nostrorum eandem Ordinationem contingentium executoribus, ne contra ipsos procederent, fuerat pro parte ipsorum Magistrorum, & Scholarium ad Sedem Apostolicam multoties appellatum. Proponebant quoque in mandatis Apostolicis, quæ contra eos emanaverant, se gravatos injuste, per quæ ipsos puniri graviter constat, qui culpabiles non existunt; & prædictam Compositionem, quam partes acceptaverant, irritari; ad ultimum super his provideri sibi per Sedem Apostolicam postulantes. Sed fortius allegabat e contra rebellis eorundem Magistrorum, & Scholarium contumacia, & pertinacia divulgata, qui non solum in Nobis, sed etiam in fel. record. Innocentio Papa e prædecessore nostro auctoritatem Sedis Apostolicæ contempserunt; directis sibi pro memorati Ordinis Fratribus in sacra pagina docentibus, eorumque Scholaribus ad suæ Universitatis consortium admittendis, ipsius Prædecessoris & Nostris jussionibus resistendo. Aggravat autem culpam eorum exempli contagium, quo Fideles tam Principes, quam populi facile possent in debita Deo, ejusque Vicario obedientia, & devotione corrumpi, si qua ex dissimulationis nostræ patientia illorum inobedientiæ proveniret auctoritas, quibus fidem præbet in plebe fideli scientia Fidei, qua eminere creduntur per doctrinæ studium, & exercitium disciplinæ. Insurgit quoque adversus eorum duritiam arguendam non solum nostræ Ordinationisf, quam calumniari conantur, æquitas manifesta communis utilitatis compendium omnibus afferens, & privatæ jacturæ dispendium cuiquam non importans; verum etiam juramentum, quo se contra ejusdem Ordinationis tenorem, ne Fratres ipsos reciperent; donec, utrum sint in Magistrorum, & Scholarium consortium receptibiles, diffinitum fuerit, temere astrinxerunt; cum an iidem Fratres receptibilitatis hujusmodi aptitudinem habeant, ipsius Ordinationis auctoritas ambiguum non relinquat. De compositione sane prædicta eis patrocinium adesse non debet, cum fuerit ex quadam impressionis improbitate præsumpta: nec possint de revocatione ipsius, aut de mandatorum nostrorum animadversione justam formare querelam; cum in derogationem Odinationis nostræ, ac impedimentum Theologicæ facultatis eadem compositio attentata fuisset, & per consequens in periculum Fidei Orthodoxæ; quæ sicut, proficiente sacræ paginæ studio, incrementum recipit, & vigorem; sic deficiente, perniciosum incurreret detrimentum; cum etiam mandata prædicta sub ea moderationis forma processerint, ut obtemperantes eisdem contenta in illis animadversionis severitas non feriret; apparet per ea non obedientium innocentiam, vel præteritæ rebellionis culpas percuti, sed insolentes contumacium ausus juste cohiberi. Porro per hoc, quod præfati Magistri, & Scholares ab Universitate Parisiensis Studii recessisse, ipsiusque privilegiis renunciasse dicuntur; excusationis suæ intentio non juvatur; cum constet eos in elusionem Mandati Apostolici, quando jam de ipsa Ordinatione servanda notitia eorum attigerat, id fecisse; ipsi etiam nihilominus Parisius remanentes Studii Scholastici occupationibus incumbebant; licet ad tempus actum legendi astutæ cogitationis consilio postmodum dimisissent. Unde ad removendum pallium, quod sibi ex hujusmodi recessione, ac renunciatione prætendunt, abnegantes verbis, quod operibus profitentur; omnes Magistros, & Scolares, qui Parisius doctrinæ, vel disciplinæ studiis se exercent, intelligimus, & intelligi volumus ejusdem Universitatis consortio, sive illam profiteantur, sive abnegent, contineri. Nos igitur omnibus, quæ super præmissis coram Nobis fuere proposita, plenius intellectis, excusationes, & allegationes præmissas, ac appellationes quascumque Magistrorum, & Scholarium prædictorum tamquam elusorias, ineptas, & frivolas de Fratrum nostrorum consilio repellentes sententialiter decernimus Ordinationem sæpedictam, & omnia, quæ continentur in ipsa compositione, & aliis in contrarium allegatis nequaquam obstantibus, ab omnibus Magistris, & Scholaribus Parisius existentibus, cessante contradictione qualibet, integre, & inviolabiliter observari; & Apostolica rescripta, quæ super ipsius Ordinationis executione, vel observatione processisse noscuntur, habere sui roboris firmitatem. Insuper adjiciendo statuimus, ut Scholares omnes tam Religiosi de Prælatorum suorum licentia Parisius gratia Studii quomodolibet commorantes, quam etiam Seculares, ubicumque voluerint, lectionibus, vel prædicationibus audiendis, sive quæstionibus disputandis libere valeant interesse: utque tam Prædicatorum, quam Minorum Ordinum Fratres, & Religiosi alii, qui pro tempore Parisius Doctores fuerint in Theologica facultate, ac Scholares ipsorum, in societatem, consortium, & Collegium aliorum Magistrorum, & Scholarium Parisiensium recipiantur plenarie, semperque in eis efficaciter habeanturg. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ sententiæ, ac constitutionis infringere, vel ei ausu &c.

    Datum Laterani iv. Idus Maji, Pontificatus Nostri Anno Tertio.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCCXXIX., pp.218-219

  •  
    (a) Controversia emersisset: Anno 1251. ex Waddingo ad cum ann. n. 33.
  •  
    (b) Dirimenda: Anno 1255. die 14. Aprilis edita, ibique relata.
  •  
    (c) Quorundam seductione: Nimirum Guillelmi a S. Amore, Odonis Duacen., Nicolai de Barro, & Christiani Canonici Belluacen., de quibus supra actum est.
  •  
    (d) Reprobantes: Per Constitutionem Cunctis processibus &c. anno 1256. die 17. Junii editam, & a supradictis vulgatam.
  •  
    (e) Innocentio PP.: Hujus nominis IV., qui ann. 1253. & 1254. litteris rem componere tentavit.
  •  
    (f) Nostræ Ordinationis: Incip. Quasi lignum vitæ &c. supra memoratæ.
  •  
    (g) Habeantur: Variantes hujus Constitutionis lectiones apud diversos annotatas legere quisquis poterit in cit. Bullario O. P.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153212 (bullarium-franciscanum-1299), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/153212 (mise à jour : 26/01/2021).