« bullarium-franciscanum-1286 »


Description

  •  
    Alexandre IV (1254-1261)

  •  
    Ut statutum a correctoribus Monasterii S. Audoeni O. B. super silentio editum, si obsit, secundum Regulam S. Benedicti moderetur. (Ex Archivo Vatic. in Reges. Pontific. epist. 236. an. 3.)

  •  
    Anno 1257. die 28. Martii.

  •  
    1257


  •  

    ALEXANDER &c.

    Venerabili Fratri ....a Archiepiscopo Rothomagen. Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Ex parte dilectorum filiorum ‥ Abbatis, & Conventus Monasterii Sancti Audoenib Rothomagen. fuit Nobis humiliter supplicatum, ut, cum venerabilis frater noster ... Episcopus Sagien.c, & dilecti filii ‥ Gemeticen.d, & ... de Walemonte Abbates Rothomagen. Diocesis, quibus visitatio, corretio, & reformatio ipsius Monasterii erat ab Apostolica Sede commissaf; minus provide avertentesg, quod Regula Beati Benedicti super observatione silentii rigeth non levibus institutis, novo destitutionis suæ statuto in animarum degentium in dicto Monasterio personarum evidens periculum edixisse noscantur; “ut si aliqua ex personis ipsis audiat aliam verbo perfecto infra septa dicti Monasterii silentium violare, debeat id in Capitulo proximo sequenti referre; si id omiserit, ipso facto suspensionis sententiam, ac irregularitatem etiam, si sic ligatus se Divinis Officiis immiscuerit, incursurus; & ex statuto hujusmodi multa pericula eveniant animarum personarum degentium in Monasterio supradicto, providere super hoc de consueta Sedis Apostolicæ clementia curaremus. De tua igitur circumspectione plenam in Domino fiduciam obtinentes tibi, qui loci Diocesanus existis, præsentium auctoritate committimus, ut si ex eodem statuto videris animabus personarum prædictarum æternæ salutis periculum imminere, illud auctoritate nostra juxta præfatam Regulam modereris.

    Datum Laterani v. Kalendas Aprilis, Pontificatus Nostri Anno Tertio.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCCXVI., p.208

  •  
    (a) Ven. Fratri ....: Odoni Rigaldi ex Ord. Minor., de quo non semel verba fecimus in I. hujus Operis tomo.
  •  
    (b) Monasterii S. Audoeni: Gallice S. Oven Ordinis S. Benedicti, quod Mabillonius scribit prius sub vocabulo S. Petri tempore S. Dionysii ædificatum fuisse, postea restauratum a Chrotilde Regina Clodovei Regis uxore; ita ille in Annal. Benedict. lib. 5. ad annum 544. n. 19. & alibi.
  •  
    (c) Episcopus Sagiensis: Vulgo Seez in Provincia Normanniæ Rothomagen. Archiepiscopi suffraganeus.
  •  
    (d) Gemeticen.: De quo Monasterio consuli potest nota (c) ad epistolam 502. Innocentii IV. Cum dilectis filiis &c. anno 1253. 16. Septembr. scriptam, & in 1. tomo hujus Operis allatam p. 683.
  •  
    (e) De Vallemont: Ejusdem quidem diœcesis, sed forsan non ejusdem Congregationis, cum hujus non fiat mentio in Annal. Benedict., uti Gemeticen.
  •  
    (f) Commissa: Hujus Monasterii reformatio etiam anno 1230. injuncta suit Priori Ord. Prædicat. epist. Ad audientiam nostram &c. die 7. Maji data in tom. 1. Bullarii ejusdem O. P. p. 31. B. 38.
  •  
    (g) Avertentes: Leg. advertentes.
  •  
    (h) Riget: Reponendum videtur viget.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153199 (bullarium-franciscanum-1286), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/153199 (mise à jour : 26/01/2021).