Description
-
Alexandre IV (1254-1261)
-
Concedit, ut bona quæcumque temporalia venientium ad Ordinem, & professarum exigere, & retinere valeant, demptis feudalibus. (Ex Regesto Vatic. epist. 2896. lib. 1. Joannis xxii. apud Waddingum in Annal. Minor. ad annum 1317. num. 22. Reges. Pontif.)
-
Anno 1256. die 12. Septembr.
-
1256
-
ALEXANDER &c.
Eisdem.
Devotionis vestræ precibus inclinati auctoritate vobis præsentium indulgemus, ut possessiones, & alia bona mobilia, & immobilia, quæ liberas personas Sororum vestrarum, Mundi relicta vanitate, ad Monasterium vestrum convolantium, & Professionem facientium in eodem, jure successionis, vel alio justo titulo, si remansissent in Seculo, contigissent; & libere potuissent aliis erogare, exceptis rebus feudalibus, exigere, petere, & retinere libere valeatis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei &c.
Datum Anagniæ ii. Idus Septembris, Pontificatus Nostri Anno Secundoa.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCXXXVIII., pp.-159
-
(a) Alias de hoc Monasterio litteras datas hoc anno diebus 4.7. & 11. hoc mense Septembri, ac 28. Octobris, annoque sequenti diebus 7. Februarii, & 16. Junii habes suis locis relatas.
Informations
Document
bullarium-franciscanum
admin
(IRHT), dans
Bullarium Franciscanum
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153121 (bullarium-franciscanum-1208), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/153121 (mise à jour : 26/01/2021).