Description
-
Alexandre IV (1254-1261)
-
Committit Archiepiscopo Senonen. controversiam inter Capitulum, & Minoritas Trecenses. (Ex Autographo dicti Conventus Trecen. apud Waddingum in Reges. Pontif. ad hunc annum num. 9. edit. 2.)
-
Anno 1256. die 11. Julii.
-
1256
-
ALEXANDER &c.
Venerabili Fratri ‥ Archiepiscopo Senonen.a Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Ad audientiam nostram noveris pervenisse, quod cum dudum inter dilectos filios ‥ Guardianum, & Fratres Minores Trecen.b ex parte una, & Decanum, & Capitulum Majoris Ecclesiæ, ac Magistrum Joannem Rectorem Ecclesiæ Beati Remigii Trecen. ex altera super eo, quod iidem Guardianus, & Fratres in quodam loco in Parochia ipsius Ecclesiæ Sancti Remigii, cujus dicti Decanus, & Capitulum sunt Patroni, Orarorium, & Domum cum aliis officinis ædificare volebant, suborta fuisset materia quæstionis; tandem, ut indemnitati eorumdem Decani, & Capituli, & Rectoris, qui certum censum ibi habebant, per recompensationem aliquam caveretur; in Magistrum Nicolaum dictum Falcidiam, & Guillelmum de Gomero Canonicos Trecenses, ac in Rectorem eumdem, nec non in Cantorem Villæ Mauri, si reliqui discordarent, tamquam in arbitros sub certa forma, & pœna centum Marcharum extitit super his a partibus concorditer compromissum, de servando eorum arbitrio a dictis Guardiano, & Fratribus, ac de pœna toties solvenda præfatis Decano, & Capitulo, quoties in toto, vel in parte iidem non parerent arbitrio; vel quod Domum ipsam, aut locum alium infra fines ejusdem Ecclesiæ Sancti Remigii causa manendi perpetuo non intrarent, præstita fidejussoria cautione; prout in litteris inde confectis, & Officialis Trecensis sigillo munitis dicitur plenius contineri. Dicti vero Arbitri sequentes propriæ voluntatis arbitrium, non judicium rationis, per arbitrium pronunciaverunt iniquum, quod præfati Guardianus, & Fratres nunquam audiant Confessiones aliquorum ægrotantium Parochianorum ipsius Ecclesiæ Sancti Remigii, vel extraneorum etiam habitantium in ipsa Parochia, vel transeuntium per eamdem, nisi Rector ipsius Ecclesiæ, vel ejus Vicarius, qui pro tempore fuerit, prius Confessiones eorum audierint; aut ipsis dictis Guardiano, & Fratribus dederint licentiam confitendi. Et si aliqui prædictorum ægrotantium de rebus suis disponere voluerint in ultima voluntate, prædicti Guardianus, & Fratres non intersint dispositioni hujusmodi, nisi præsente ipso Rectore, vel ejus Vicario; si voluerint interesse, & si copia ipsorum possit haberi. Idem quoque Guardianus, & Fratres corpora Parochianorum, vel aliorum decedentium in eadem Parochia non recipiant ad Ecclesiasticam Sepulturam, etiam si sepeliri elegerint apud ipsos; nisi prius Missa in dicta Ecclesia celebrata fuerit pro defunctis; & tunc de licentia Rectoris, vel Vicarii supradicti corpus defuncti ad locum dictorum Guardiani, & Fratrum, si decedens sic disposuerit, afferatur. Præterea ordinaverunt Arbitri memorati, quod Guardianus, & Fratres prædicti eidem Ecclesiæ in recompensationem damnorum, quæ propter hoc incurrit, secundum æstimationem eorum, annuum redditum quadraginta librarum Turonensiumc in Decimis, terragiis, & aliis redditibus in Civitate Trecensi, vel circa, infra certos fines, & terminos; & nihilominus dictis Decano, Capitulo, ac Rectori, quantum percipiebant in loco prædicto, tantum in simili, vel meliori loco de annuo censu, vel redditu assignarent. Quia vero prædicti Guardianus, & Fratres præfatum locum, sicut accepimus, dimittere sunt parati; & eis locus alius intra fines Parochiæ ipsius Ecclesiæ, si eum retinere suis juribus valeant, est collatus: Nos volentes ipsos eximi litigiis, qui Mundi superbia conculcata se Deo in humilitate spiritus totaliter dedicaverunt; Fraternitati tuæ in virtute obedientiæ per Apostolica scripta districte præcipiendo mandamus, quatenus prædictos Decanum, & Capitulum, ac Rectorem, quod eosdem Guardianum, & Fratres in præfato loco alio nuper ipsis collato ædificare libere, & habitare permittant; eosque illis inibi gaudere immunitatibus, quibus alia sui Ordinis loca gaudent; compromisso, aut arbitrio hujusmodi, & pœna in ipso adjecta ... seu si dicti Decanus, & Capitulum, & Rector arbitrium hujusmodi sub quacumque forma verborum (quod non credimus) obtinuerint forsitan per Sedem Apostolicam confirmari, nequaquam obstantibus: quodque occasione ipsius compromissi, vel arbitrii, seu pœnæ dictos Guardianum, & Fratres, aut Fidejussores eorum in aliquo non molestent; qui quidem fidejussores fide præstita promissi dicuntur solvere dictam pœnam propter hoc omnia bona sua obligantes; si præfati Guardianus, & Fratres in toto, vel in parte hujusmodi arbitrio non parerent: renunciando prorsus exceptioni cuilibet, & etiam omni juris auxilio in præmissis, monitione præmissa, per censuram Ecclesiasticam, appellatione remota, compellas. Si vero Parochialis Ecclesia, infra cujus fines prædictus locus existit, gravem ex his læsionem incurrat; facias super hoc sibi auctoritate nostra secundum tuæ discretionis arbitrium recompensationem fieri competentem. Contradictores autem per censuram Ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo.
Datum Anagniæ v. Idus Julii, Pontificatus Nostri Anno Secundod.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCXVI., p.146
-
(a) Archiepiscopo Senonen.: Henrico Cornuto, qui ab anno 1254. usque ad annum 1258., quo sublatus est, rexit hanc sedem.
-
(b) Fratres Minores Trecenses: vulgo Troyes in finibus Galliæ Belgicæ Episcopatus sub Archiepiscopo Senonen., de quo Fratrum Minorum Conventu agit Waddingus ad annum 1248. n. 21.
-
(c) 40. Librarum Turonensium: Quarum valorem exhibet Glossarium Caroli Fresnensis V. Moneta, & Libra; & nos nonnulla diximus ad litteras Innocentii IV. anno 1243. die 17. Septembris datas p. 311. (a)
-
(d) Supradictus Archiepiscopus Senonen. delegavit in hac causa Nicolaum Episcopum Trecensem, & Milonem S. Stephani Decanum, qui decreverunt Fratres debere Decano, & Capitulo Trecensi 20. libratas terræ annui, perpetuique redditus; quarum 16. jam anno 1259. mense Aprili solutæ fuerunt ex instrumento judicatus, & solutionis, quod Waddingus in Addit. refert ad calcem hujus Bullæ.