Description
-
Alexandre IV (1254-1261)
-
Indulget Prælatos Ordinis posse quibuscumque Pontificibus ordinandos Fratres suos præsentare sine examinatione &c. (Ex Speculo Minorum tract. 2. fol. 119. Roderico Bull. 11., & Waddingo in Reges. Pontif. n. 36. atque Firmamentis trium Ordinum par. 2. tract. 1. fol. 20. & Autographum extat in Archivo Conv. S. Francisci Salmanticen.)
-
Anno 1255. die 16. Octobris.
-
1255
-
ALEXANDER &c.
Dilectis filiis ... Generalia , & universis Provincialibus Ministris Ordinis Fratrum Minorum Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Convenit, ut sacer & lucidus vester Ordo, sicut Religionis altitudine pollet, sic per Sedis Apostolicæ gratiam privilegio fulgeat speciali. Attendentes igitur, quod ejusdem Ordinis Fratres de locis ad loca ipsius Ordinis sæpius transmittuntur; propter quod stabilem, & perpetuam in certis, & determinatis ejusdem Ordinis domibus non faciant mansionem; considerantes etiam, quod bonos, & idoneos, ac approbatos a vobis Fratres facitis ad Ordines promoveri, vestris supplicationibus inclinati, ut liceat vobis ordinandos Fratres ejusdem Ordinis quibuscumque malueritis Catholicis Pontificibus communionem, & gratiam prædictæ Sedis habentibus præsentare, ipsisque Pontificibus præsentatos a vobis Fratres sine qualibet examinationeb per eosdem Pontifices facienda, & absque omni promissione, vel obligatione ipsorum ordinandorum Fratrum ad Ordines promovere; vobis, & Ordini vestro auctoritate præsentium indulgemus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, & Beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Anagniæ xvii. Kal. Novemb. Pontificatus Nostri Anno Primoc.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CXIV., p.79
-
(a) Generali: B. Joanni Parmensi.
-
(b) Sine qualibet examinatione: Hoc privilegium jampridem abolitum fuit.
-
(c) Idem privilegium concessit Pontifex Ordini Prædicatorum anno 1257. die 20. Septembr. ex hujus Pontificis Bulla 179. tom. 1. in ejusdem Ordinis Bullario nuper edito; Ordini autem nostro iteravit insequenti anno nonis Februarii, ut infra.