Description
-
Alexandre IV (1254-1261)
-
Pronunciat per Constitutionem Innocentii IV. nullum privilegiis Fratrum illatum esse præjudicium. (Ex Archivo Ordinis Romæ posito apud SS. xii. Apostolos teste Petro de Alva in Indic. Bull. Seraph. n. 6. & Leodii in Belgio apud eosd. PP. Min. Conv.)
-
Anno 1255. die 15. Octobr.
-
1255
-
ALEXANDER &c.
Dilectis filiis ... Generali, & Provincialibus Ministris, & aliis Fratribus, Ordinis Fratrum Minorum Salutem, & Apostol. Benedictionem.
Cum fel. record. Innocentius Papa prædecessor noster olim duxerit statuenduma, ut exempti quandocumque gaudeant libertate, nihilominus tamen ratione delicti, seu contractus, aut rei, de qua contra ipsos agitur, rite possint coram Locorum Ordinariis conveniri; & illi quoad hoc suam in ipsos jurisdictionem, prout jus exigit, exercere; vos dubitantes ne per Constitutionem hujusmodi libertatibus, aut immunitatibus vobis, & Ordini vestro per privilegia, & indulgentias ab Apostolica Sede concessis præjudicari valeat; Nobis humiliter supplicastis, ut providere super hoc indemnitati vestræ paterna sollicitudine curaremus. Quia vero ejusdem Ordinis Sacra Religio sic vos apud Nos dignos favore constituit, ut Nobis votivum existat, vos ab omnibus, per quæ vobis possent provenire dispendia, immunes libenti animo præservare; auctoritate vobis præsentium indulgemus, ut occasione Constitutionis hujusmodi nullum eisdem libertatibus, & immunitatibus inposterum præjudicium genereturb. Nulli ergo &c. nostræ concessionis &c. Si quis &c.
Datum Anagniæ Idibus Octobris, Pontificatus Nostri Anno Primo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CXIII., pp.-79
-
(a) Statuendum: C. Volentes libertatem tit. 7. de privilegiis in 6. lib. 5.
-
(b) Hoc ipsum jam declaraverat ipsemet Innocentius IV. litteris fere iisdem Cum olim duxerimus &c. dat. anno 1251. die 27. Decembr., annoque sequenti innovatis non semel, ut ibi.