« bullarium-franciscanum-818 »


Description

  •  
    Innocent IV (1243-1254)

  •  
    Mandat infrascriptis Præsulibus, ut Regi, & Duci Sveciæ Ecclesiarum, Ecclesiasticarumque personarum defensoribus assistant. (Ex Regesto Vatic. epist. 186. an. 10., & apud Raynaldum Annal. Eccles. ad annum 1252. num. 20.)

  •  
    Anno 1252. die 21. Octobris.

  •  
    1252


  •  

    INNOCENTIUS &c.

    Venerabilibus Fratribus a ‥ Archiepiscopo Upsalen. b , & Suffraganeis ejus c Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Cum carissimus in Christo Filius noster W.d Rex Illustris, & nobilis Vir B.e Dux Sveciæ, prout decet Catholicos Principes, cupiant, sicut intelleximus, Ecclesias, & personas Ecclesiasticas in Regno Sveciæf constitutas in sua confovere justitia, & a malignorum incursibus defensare; mandamus, quatenus præfatis Regi, & Duci contra perturbationes ipsius Regni viriliter assistatis; ita quod iidem vestro mediante auxilio tenere valeant in pacis pulchritudine terram suam; & Nos devotionem vestram possimus exindè in Domino commendare.

    Datum Perusii xii. Kal. Novembris Pontificatus Nostri Anno Decimo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CDXLIII., pp.633-635

  •  
    (a) Ven. Fratribus …: Laurentio Ord. Min. de quo dictum est supra ad epist. 78. anno 1245. die 8. Martii scriptam, & ad aliam 1250. die 7. Dec. allatam.
  •  
    (b) Upsalen.: Olim Regni Sveciæ Metropolis, & Regiæ, ut ibidem; nunc autem est Holmia vulgo Stockholm.
  •  
    (c) Suffraganeis eius: Lincopensi, Arosiensi, Scarensi, Vexionensi, Aboensi, & Viburgensi; illis tamen temporibus 4. dumtaxat numerabantur Suffraganei Aguriensis, Strengnesin., Lincopensis, & Scarensis ex Notitiis Eccles.
  •  
    (d) W.: Waldemarus, qui anno 1250. regnare cœperat post Enrici Regis obitum, & nonnihil interregni evectus monito Laurentii Archiepiscopi, ut habet Jo: Magnus in Metropoli Upsalen.
  •  
    (e) B.: Bergerus Waldemari Regis pater, de quo cit. Jo: Magnus Gothus in Metropoli Upsalen.
  •  
    (f) Regno Sveciæ; Incolis Sveden, & Gallis Svede, Italis vero Svecia, in quo nunc 30. Provinciæ numerari dicuntur.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 152278 (bullarium-franciscanum-818), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/152278 (mise à jour : 15/12/2020).