Description
-
Innocent IV (1243-1254)
-
Deformatum Monasterium S. Petri Cavaliensis Novarien. Diœc. reformari mandat per Sorores Damianitas S. Francisci Placentinas. (Ex
Regesto Vatic.epist. 124. anno 10.) -
Anno 1252. die 27. Septembris.
-
1252
-
INNOCENTIUS &c.
Venerabili Fratri a ‥ Episcopo Ostien., & Velletren. Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Sicut accepimus, Monasterium Sancti Petri de Cavaliob Cluniacen. Ordinis Diœcesis Novariensisc in spiritualibus esse, & temporalibus deformatum, quod cum esset occupatum a Laicis, Venerabilis Frater nosterd ‥ Novarien. Episcopus de ipsorum manibus liberavit; Nosque illud sibi sub certa forma concessimus retinendum. Cum autem idem Episcopus Monasterium ipsum in Ordine Monialium Sancti Damianie desideret reformari; mandamus, quatenus Sorores ipsius Ordinis Sancti Damiani instituens in Monasterio supradicto ei dilectam in Christo Filiam Cæciliam Abbatissam Monasterii Sancti Francisci Placentin.f germanam nobilis viri Alberti de Rocca Sarzanig in Abbatissam præficias; & ei concedas aliquas de Sororibus ipsius Monasterii Sancti Francisci, quas eadem elegerit secum in præfato S. Petri Monasterio moraturas, deputando eis Visitatorem illum, qui in Mediolanen. Provincia ejusdem Ordinis administrationi pro tempore fuerit generaliter deputatush; ac per Fratres, sicut aliis Sororibus ejusdem Ordinis, impendi facias Ecclesiastica Sacramenta; Diœcesani Episcopi, præterquam in correctione, & visitatione, & Sacramentorum exhibitione, in omnibus jure salvo. Contrariis non obstantibus, si aliquibus sit indultum, quod interdici, suspendi, vel excommunicari non possint; & constitutione de duabus Dietis edita in Concilio Generalii.
Datum Perusii v. Kalendas Octobris Pontificatus Nostri Anno Decimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CDXXXII., p.627
-
(a) Ven. Fratri: Raynaldo de Comitibus Rom. Ordinis S. Francisci 2. Protectori.
-
(b) S. Petri de Cavalio: Hujus Monasterii nulla extat memoria in Annal. Benedict.
-
(c) Dioecesis Novarien.: In Insubria sub Archiepiscopo Mediolanensi.
-
(d) Ven. Frater noster: Sigibaldus, qui ab anno circiter 1250. usque ad ann. 1271. sedit in Novarien. Cathedra ex Ughello tom. 4. Ital. sac.
-
(e) Monialium S. Damiani: Assisiat. seu Clarissarum, ut ex mox dicendis apparebit.
-
(f) Monasterii S. Francisci Placent.: Ante ann. 1235. fundati ex Petro M. Campi in Hist. Placent., pro eoque Pontifex dedit litteras
Cum sicut accepimus &c.hoc anno die 11. Maji, & anno sequenti die 5. Martii. -
(g) De Rocca Sarzani: Al. Serezanæ vulgo
Sarsanaurbis Liguriæ prope ostium fluminis Macræ ex ruinis urbis Lunæ concretæ, cui in honore Episcopatus successit sub dominio Genuensis Reipublicæ cum arce præmunita utpote in finibus Liguriæ, & Hetruriæ. -
(h) Deputatus: In qualibet namque Provincia Ordinis deputabatur Visitator Monialium Clarissarum ex Regula ipsis ab hoc Pontifice anno 1247. tradita; hinc extat S. Bonaventuræ Ministri Generalis epistola anno 1254. data Fr. Laurentio in administratione Tusciæ Visitatori pauperum dominarum.
-
(i) In Concilio generali: Lateranensi IV. cap. 37., ut in pluribus aliis notatum legitur.