Description
-
Innocent IV (1243-1254)
-
Confirmat concessionem Monasterii S. Mariæ de Capitolio cum Appendicibus ejus a se factam Fratribus Minor., & immissionem in possessionem per Cardinales factam. (Regest. Vatic. epist. 39. Archivum Aracælit. num. 105. & ex his
Waddingusin Regesto Pontif. n. 97., ex isto autem auctor novi Bullarii Romani Bul. 28. tom. 3.) -
Anno 1252. die 5. Julii.
-
1252
-
INNOCENTIUS &c.
Dilectis Filiis Ministro, & Fratribus Minoribus Ecclesiæ Sanctæ Mariæ de Capitolio a in urbe Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Iis, quæ auctoritate Nostra providè facta sunt, libenter adjicimus Apostolici muniminis firmitatem; ut intemerata consistant, quæ nostro sunt præsidio communita. Cum enim, sicut ex parte vestra fuit propositum coram Nobis, olim Venerabili Fratri Raynaldo Ostiensi, & Velletrensi Episcopo, & dilecto Filio nostro Stephano tituli Sanctæ Mariæ Transtyberim Presbytero Cardinali tunc Vicario nostro in urbe, nostris dederimus litterisb in mandatis; ut Ecclesiam, & Monasterium Sanctæ Mariæ de Capitolio in urbe tunc Ordinis Sancti Benedicti, de quibus duxeramus vobis de Fratrum nostrorum consilio providendum, cum hortis, & aliis appendiciis c suis juxta monasterium ipsum auctoritate nostra vobis assignarent; ac vos in corporalem possessionem inducerent, ac tuerentur inductos; Contradictores, & rebelles per censuram Ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo. Idem Episcopus, & Cardinalis vobis dictum Monasterium cum eisdem hortis, & appendiciis auctoritate hujusmodi assignantes, vobisque inductis in corporalem possessionem ipsorum, ne super prædictis appendiciis posset in posterum ab aliquo dubitari; inspecto privilegio fel. rec. Anacleti Papæd Prædecessoris nostri, in quibus ipsius Monasterii termini, & appendicia plenius limitantur; provida, & diligenti deliberatione super his habita, præfatum Monasterium cum suis appendiciis, & limitibus describendo, ea juxta ejusdem privilegia tenorem certis finibus designarunt; prout ipsorum Episcopi, & Cardinalis litterise confectis exinde, quas de verbo ad verbum præsentibus inseri fecimus, plenius continetur. Nos igitur vestris supplicatiobus inclinati, quod ab eisdem Episcopo, & Cardinali factum est, in hac parte ratum, & gratum habentes, id auctoritate Apostolica confirmamus, & præsentis Scripti patrocinio communimus; eadem auctoritate tradentes, & concedentes in perpetuum Cardinali, qui pro tempore fuerit Gubernator vestri Ordinisf, directum dominium, plenum jus, & possessionem eorumdem appendiciorum; omnibus, quæcumque temporaliter obveniant de eisdem Parochiag, & Parochianis Sanctæ Mariæ de Capitolio, Sedi Apostolicæ, ac nostro beneplacito reservatis; nec non & statuentes, quod liceat vobis in ipsis appendiciis, & per ipsas domos, officinas, hortos, vias, plateas, & alias commoditates facere vobis utiles, & honestas, ubicumque, quandocumque, & qualitercumque videritis expedire; nec aliquis, qui Census hujusmodi in posterum conferri contigerit occasione non soluti, vel solvendi census, quos quantum ad eam partem ipsorum appendiciorum, quam in hujusmodi usus vestros convertendam duxeritis, penitus annullamus; vos super hoc possit aliquatenus impedire: Tenor autem ipsarum litterarum talis est:
“Miseratione Divina Raynaldus Ostiensis, & Velletrensis Episcopus, & Stephanus Tituli Sanctæ Mariæ Transtyberim Presbyter Cardinalis viris Religiosis dilectis in Christo ‥ Ministro,h ‥ Custodi,i … Guardiano, & aliis Fratribus Minoribus in Urbe morantibus salutem, & sinceram in Domino caritatem. Mandatum Apostolicumj recepimus in hunc modum. Innocentius Episcopus Servus Servorum Dei Venerabili Fratri ‥ Episcopo Ostiensi, & dilecto Filio Tituli Sanctæ Mariæ Transtyberim Presbytero Cardinali Vicario nostro in Urbe salutem, & Apostolicam benedictionem. Lampas insignis cælestium &c.k Cum igitur vobis, & in vobis Ordini Fratrum Minorum secundum tenorem mandati Apostolici Ecclesiam, Monasterium, & locum Sanctæ Mariæ de Capitolio cum domibus, & appendiciis suis per Venerabilem Fratrem Episcopum Esculan.l, & per viros providos, & discretos Joannem de Civitella Domini Papæ Cappellanum, B. Sanctorum Cyri, & Joannis Archipresbyterum, Joannem Rogerii Basilicæ Principis Apostolorum, & Andream Buccabellam Sanctæ Mariæ majoris de Urbe Canonicos jusserimus assignari; ac ipsi secundum tenorem mandati Apostolici, & nostri ea vobis assignaverint sine mora; ne de ipsis appendiciis, sicut frequenter in similibus agitur, ab aliquibus videlicet, quæ sint illa, in posterum dubitetur; diligenti collatione, ac deliberatione inter Nos habita, viso quoque, ac diligenter inspecto, & a Nobis considerato perspicaciter, & plenius intellecto privilegio felic. recor. Domini Anacleti Papæ ii. m , in quo jura Monasterii continentur, quod continet in hunc modum: Anacletus Episcopus Servus Servorum Dei. Dilecto in Christo Filio Joanni Abbati Sanctæ Dei Genitricis Mariæ, Sanctique Joannis Baptistæn in Capitolio, suisque Successoribus regulariter promovendis in perpetuum. Quod in Apostolicæ Sedis administratione, licèt indigni constituti judicemur, Religiosorum virorum piis petitionibus justo benignitatis intuitu assensum Nos præbere convenit; quatenus quæ Religionis prospectu postulata cernuntur, nostræ concessionis vigore clarescat, ac firma in posterum perpetuitate serventur. Tuis igitur, dilecte in Christo Fili Joannes Abbas, & Fratrum tuorum precibus annuentes commisso tibi ejusdem Dei Genitricis Monasterio concedimus, & confirmamus totum Montem Capitolii in integrum cum casis, cryptis, cellis, cortibus, hortis, arboribus fructiferis, infructiferis cum Porticu Cancellariæ, cum terra ante Monasterium, qui locus Nundinarum vocatur, cum parietibus, petris, & columnis, & omnibus ad eum generaliter pertinentibus; qui istis finibus terminatur: a primo latere via publica, quæ ducit per clivum Argentarii, qui nunc discensus Leonis Prothi appellatur: ab alio latere via publica, quæ ducit sub Capitolium, & exindè descendit per limitem, & appendicem super hortos, quos olim Ildebrandus, & Johannes Diaconus, & hæredes Joannis de Guinico tenuerunt, usque in templum majus, quod respicit super Alefantum: a tertio latere ripæ, quæ fuit super fontem de Macello, & exindè revolventes se per appendices suas super Canapara, usque in Carnarium sancti Theodori: a quarto verò latere ab eodem Carnario ascendit per caveam, in qua est petra versificata, exinde descendit per hortum sancti Sergii usque in hortum, qui est sub Cancellaria, veniens per gradus centum usque ad primum affinem. Circa verò eumdem montem concedimus, & confirmamus tibi, tuisque Successoribus domos, casalinas, cryptas, ergasteria in mercato, totum montem prædictum Capitolii in integrum, & cetera omnia, quæ in monte, vel circa montem sunt &c. o Juxta tenorem præfati privilegii supradictum appendicia prætaxata fore intelligimus, dicimus, & tenore præsentium declaramus; concedentes, ut sicut ea præfatum Monasterium retroactis temporibus possedit, & habuit de consuetudine, & de jure, vel de aliquo privilegio speciali, possit eadem Ecclesia Sanctæ Mariæ de Capitolio vobis in ea existentibus cum omni jure prædicta omnia licitè perpetuo possidere. Non intendentes per hanc interpretationem, seu declarationem prædictæ Ecclesiæ novum jus dare, sed vetus tantummodò conservare, sine omni præjudicio juris illorum, qui infra prædictos confines tenuerunt hactenus, vel nunc tenent; in cujus rei testimonium, & memoriam habendam in posterum præsenti Scripto nostro fecimus apponi sigilla. Datum iv. Kalendas Decembris Pontificatus Domini Innocentii Papæ IV. Anno viii p .”
Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere, vel ei ausu &c.
Datum Perusii iii. Nonas Julii Pontificatus Nostri Anno Decimoq.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CDXVIII., pp.617-618
-
(a) S. Mariæ de Capitolio: Vulgo nunc
Aracæli: cujus mirum est, nusquam meminisse Mabillonium in Annal. Benedict., neque Martene ejus continuatorem, & annotatorem. -
(b) Nostris dederimus litteris: Incip.
Lampas insignis &c.dat. die 26. Junii anno 1250. supra relatis. -
(c) Appendiciis: Pro annexis, & appendicibus.
-
(d) Fel. rec. Anacleti Papæ: Hujus nomine
ii.in schismate tamen anno 1130. contra Innocentiumii.intrusi, hoc autem in diplomate ab Innocentiofel. rec. Papæ prædecessoris nostrinuncupati vulgi errorem secuto, quod popularis traditio ferret hanc ædem ab Anacleto Papa consecratam fuisse, & ab eodem diploma, ac privilegium Monasterio collatum esse: cumque in serie Pontificum Rom. unus Anacletus Petri discipulus, ut volunt, occurreret, huic etiam utrumque attributum fuit: cum tamen fueritAnacletiAntipapæ. -
(e) Episcopi, et Cardinalis litteris: Quæ infra subjiciuntur incip. Miseratione Divina &c.
-
(f) Gubernator vestri Ordinis: Vulgo
Protectorjuxta cap. 12. Regulæ FF. Minorum; quo munere fungebatur hoc tempore Raynaldus de Comitibus Card. Episcopus Ostien. unus ex duobus, qui in possessionem loci immiserunt Fratres, & litteras infra legendas dederunt. -
(g) Parochia: Erat enim antiquitus interdictum FF. Minoribus usum & regimen Parœciarum ob metum proprietatis, rerumque temporalium ministrationis.
-
(h) Ministro: Provinciæ Romanæ.
-
(i) Custodi: Custodiæ Romanæ.
-
(j) Mandatum Apostolicum: Incip. Lampas insignis &c., ut sequitur.
-
(k) Cælestium &c.: Ut supra ad annum 1250. die 26. Junii.
-
(l) Episcopum Esculan.: Theodinum anno 1239. assumptum, qui usque ad annum 1259. sedit; & hoc tempore Romæ degebat.
-
(m) Anacleti Papæ ii.: Leg.
Antipapæ, ut supra est ostensum. -
(n) Sanctique Joannis Baptistæ: Ex hoc privilegio hanc ædem discimus dicatam fuisse B. Virgini, & S. Joanni Baptistæ.
-
(o) Circa Montem sunt &c.: Hoc privilegium ex Archivo Aracælit. num. 105. vulgavit Waddingus in Annal. ad annum 1251. num. 41. incompletum tamen; cum desint dies, & annus, quibus editum, & alia; idque quia tantum limites, & termini pro Appendiciis necessarii erant; iique soli quærebantur.
-
(p) Anno viii.: Quo anno Kalendis Octobris Pontifex disposuerat de possessionibus aliisque bonis hujus Abbatiæ pro Schola Cantorum Urbis ex 346. Constitutione supra relata Cum Divinis &c.
-
(q) Hanc concessionem confirmavit etiam Alexander IV. eodem litterarum exemplo anno 1259. die 26. Septembris, ut infra.