« bullarium-franciscanum-618 »


Description

  •  
    Innocent IV (1243-1254)

  •  
    Revocat Auctoritatem quibusdam Fratribus concessam recipiendi quemquam ad Ordinem, constituendi Provincias, Ministrosque præficiendi. (Ex Vaddingo ad hunc annum in Reges. Pontif. num. 68, ac Reges. Vatic. epist. 206. al. 273.)

  •  
    Anno 1247. die 11. Octobris.

  •  
    1247


  •  

    INNOCENTIUS &c.

    Dilectis Filiis Generali, a & universis Ministris Ordinis Fratrum Minorum Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Quibusdam ex Fratribus vestri Ordinis ad Nationes exteras ab Apostolica Sede transmissis concessisse dicimurb, ut volentes habitum vestræ Religionis assumere, recipere in Fratres, & constituere novas Provincias, ac Ministros præficere possint ibidem. Cum autem hoc in vestri redundet detrimentum Ordinis, sicut fuit propositum coram Nobis, & intentionis Nostræ fuerit, quod ex concessione hujusmodi Ordini vestro deberet honor, & utilitas procurari. Nos devotionis vestræ precibus annuentes ipsam auctoritate præsentium revocamus; & volumus, quod de cætero nullum robur habeat firmitatis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc Paginam Nostræ revocationis infringere, vel ei ausu temerario contraire; si quis autem hoc attentare præsumpserit indignationem Omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri, & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.

    Datum Lugduni v. Idus Octobris, Pontificatus Nostri Anno Quinto.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCXLIII., p.494

  •  
    (a) Generali: B. Joanni Parmensi, de quo supra ex Waddingo; sed alii aliter.
  •  
    (b) Concessisse dicimur: Hujus tamen concessionis non extat exemplar.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 152078 (bullarium-franciscanum-618), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/152078 (mise à jour : 15/12/2020).