« bullarium-franciscanum-372 »


Description

  •  
    Grégoire IX (1227-1241)

  •  
    Imperat, ut contra Tartaros in Hungaria pessumdantes omnia, & Bohemiam, Teutoniamque invadere molientes verbum Crucis per se, vel per alios prædicet in vicinis Provinciis, Crucesignatis Indulgentiam Terræ Sanctæ concedens. (Ex Regesto Pontif. Vatic. epist. 90. anno 15.)

  •  
    Anno 1241. die 19. Junii.

  •  
    1241


  •  

    GREGORIUS &c.

    Dilecto Filio a … Ministro Provinciali Fratrum Minorum Teutoniæ b Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Vocem in excelso lamentationis, & fletus audivimus; & Nos multis amaricati doloribus deploramus, quod jaculatum de Cœlo judicium jam depopulatur undique populum Christianum; quod Infidelium gladius in Fideles reciproca cæde convertitur; & in Christicolas Paganorum mucro crudeliter debacchatur. Clamor enim scelerum humani generis multipliciter ascendens in aures omnium Conditoris ipsum, qui quasi non videns huc usque tacuit; qui correctionem populi sui velut patiens expectavit, ultorem iniquitatum gladium coegit exerere; & ab oculis patientiæ suæ abominationes emundare, flagitiorum expetita gravide peccatoribus ultione; propter quod omnes, quorum corda timor Domini tetigit, opertos ciliciis, & aspersos cinere, in suspirio, & lacrymis Divinam convenit misericordiam implorare; ut qui semper ad ignoscendum multus extitit, qui præstabilis super malitia omni esse tempore consuevit, exertum gladium ad vaginam jubeat regredi; & iram in gentes, quæ illum non noverunt, effundens dignetur populo Filii sui insignito charactere misereri. Speramus autem, quod etsi Deus noster nos dura increpatione redarguere cœperit; Regna tamen, quæ ipsius nomen invocant, a facie sua disperdere non intendit; quinimmo a pœna perpetua peccatores curat eripere, quibus temporalis studet ultionis beneficium ad castigationem nostri generis adhibere; quia etsi filios Israel tentatio mortis in eremo quinque tetigerit; in eis tamen ira Domini diutius non permansit. Graviter igitur de universa Fidelium oppressione turbamur; sed diebus istis specialis, & grandis tristitia cor nostrum implevit; quod sicut in lectione litterarum Nobilium Virorumc ‥ Austriæ, & … Carinthiæ Ducum non sine multarum lacrymarum effusione didicimus, Tartari d post Regnum Hungariæ invasum, & pro magna parte occupatum, ab eis inebriantes gladios suos sine differentia ætatis, & sexus de sanguine omnium, quos capere potuerunt, Bohemiæ, & Teutoniæ Regna jam invadere moliunture; totam Christianorum terram desertam ponere; & eorum Fidem perdere cupientes. Firmam igitur spem in Illo ponentes, qui etsi Regi Assyriorum Senacherib liberum in terram Israel ingressum exhibuit; super Ezechiæ tamen contritione commotus adversariorum multitudinem nocte una delevit; devotioni tuæ in virtute obedientiæ districtè præcipiendo mandamus, quatenus per vicinas provincias verbum Crucis juxta datam tibi a Deo prudentiam per te, ac alios, quos ad hoc idoneos cognoveris esse, proponens viros Catholicos, ut considerantes, quod sicut a dictis Tartaris totius populi Christiani perditio quæritur; sic in eorum expugnatione salus omnium procuratur; & confidentes in Illo, qui salvum facit populum humilem, & oculum humiliat arrogantem, contra dictos Tartaros ad defensionem prædictorum Regnorum assumpto Crucis signaculo potenter, & viriliter se accingant, salubribus monitis inducere non postponant. Nos enim omnibus, qui taliter contra præfatos Tartaros processerint, illam immunitatem concedimus, eamque Indulgentiam elargimur, quæ Terræ Sanctæ succurrentibus in Generali Concilio concedunturf. Si qui vero ex Crucesignatis hujusmodi pro violenta injectione manuum in personas Ecclesiasticas, seu pro incendio vinculo fuerint excommunicationis astricti, eis dummodo injuriam, & damna passis juxta providentiam tuam satisfaciant competenter, & non sit eorum adeo gravis, & enormis excessus, quod propter hoc merito sint ad Sedem Apostolicam destinandi; secundum formam Ecclesiæ absolutionis beneficium impendendi; necnon contra dictos Tartaros commutandi vota eorum, qui in Terræ Sanctæ subsidium proficisci, vel alias pro peccatorum suorum remedio peregrinari voverunt, liberam tibi tribuimus facultatem.

    Datum Laterani xiii. Kalendas Julii, Pontificatus Nostri Anno Decimoquinto.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCCXLIII., pp.297-298

  •  
    (a) Dilecto Filio: Coloniæ, seu Alemanniæ inferioris erat Fr. Joannes de Plano Carpini anno 1228. electus; & Argentinæ, seu Alemanniæ superioris Fr. Fridericus anno 1239. constitutus, annoque 1244. vita functus; Saxoniæ vero Fr. Joannes Anglicus ex Bulla 139. hujus Pontificis anno 1234. edita, & alia Innocentii IV. anno 1247. 12. Octobris evulgata, ut ex Annal. Min. Waddingi.
  •  
    (b) Teutoniæ: Quamquam veteres Scriptores, Geographique Teutoniam ad mare Germanicum prope Cimbros nunc Danos collocarant; sequiorum tamen temporum auctores nomine Teutoniæ universam Germaniam sumere consueverunt: cum autem tradat Waddingus ad ann. 1239. n. 12., eo anno Romæ in Comitiis generalibus Germaniæ Provinciam Ord. Min. in tres divisam fuisse in Alemanniam superiorem seu Argentinæ, in Alemanniam inferiorem, seu Coloniæ, & in Saxoniam: erit quærendum, cuinam istorum scripserit Rom. Pontifex, vel an omnes uno Teutoniæ nomine intellexerit, aut an verum sit, quod litteris mandavit cit. Waddingus.
  •  
    (c) Nobilium virorum: Friderici, & Bernardi Austriæ, & Carinthiæ Ducum, quorum ille decessit e vivis anno 1246., istius vero mentionem fecit Raynaldus in Annal. Eccles. ad ann. 1230. n. 7.
  •  
    (d) Tartari: Quorum irruptionem in Europam ante annum 1240. factam ex variis & antiquis auctoribus constat; & Fr. Martinus O. M. in Chronico Florum usque ad ann. 1290. perducto scribit, anno 1239. eos cœpisse aggredi Poloniam, & Russiam, mox & Hungariam; in quam hoc anno 1241. irruisse, eamque devastasse legimus in Annal. Eccles. Raynaldi n. 14. & seqq.
  •  
    (e) Invadere moliuntur: At eis non successit; cum enim Bohemiam ingredi tentassent, a Rege Wenceslao al. Othocaro proffigatos testatus est Fridericus Imp. litteris apud Raynaldum ad hunc ann. n. 12., in Moraviam quidem inde flexerunt, & vastationem intulerunt, sed Austriam intrare non potuerunt, Danubii pontem Duce hujus Provinciæ strenue defendente contra Baidonem magni Chami filium, qui dum se flumini committere voluit, & transitum, vadumque superare, aquarum impetu victus est, ac submersus una cum maxima copiarum parte absorpta periit ex Haitone Armeno in Orient. Historia; qui addit, nunquam deinceps Tartaros in Germaniam irrumpere ausos fuisse.
  •  
    (f) Conceduntur: Immunitas, & privilegium Crucesignatorum multiplex legi poterit apud Carolum Fresnen. Cangii Dominum in Glossario ad Scriptorea med. & inf. Latin. v. Crucis privilegium.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 151832 (bullarium-franciscanum-372), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/151832 (mise à jour : 15/12/2020).