Description
-
Grégoire IX (1227-1241)
-
Præcipit absolvi a voto proficiscendi in subsidium Terræ sanctæ debiles, & impotentes. (Regest. Vatican. epist. 328., & Waddingus in Reges. Pontif. num. 14.)
-
Anno 1238. die 2. Decembris.
-
1238
-
GREGORIUS &c.
Venerabilibus Fratribus ‥ Senonen. a ‥ & … Rothomagen. b Archiepiscopis, & dilecto filio Fratri Willelmo c de Ordine Fratrum Minorum Pœnitentiario Nostro Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Cum, sicut accepimus, nonnulli de Francia propter senectutem, alii ob debilitatem, quidam verò propter infirmitatem non possint exequi personaliter votum, quod assumpto Crucis signaculo de transeundo in Terræ Sanctæ subsidium emiserunt; mandamus, quatenus tales a voto hujusmodi absolvatis, ita tamen, quod prius solvant in manibus vestris universas expensas, quas essent in eundo, morando, & redeundo facturi; alias laborem itineris pietatis operibus compensando illam suorum peccaminum indulgentiam habituri, quæ transeuntibus in ipsius Terræ succursum in Generali Conciliod est concessa. Quod si non omnes &c.
Datum Laterani iv. Nonas Decemb. Pontificatus Nostri Anno Duodecimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCLXXXII., pp.-257
-
(a) Senonen.: Galtero Cornuto, qui obiit anno 1241.
-
(b) Rothomagen.: Petro de Collemedio anno 1236. electo, & postea S. R. E. Cardinali, & Episcopo Albanensi.
-
(c) Willelmo: De quo in superioribus Bullis.
-
(d) Concilio: Lateranen. IV. anno 1215. sub Innocentio IV. celebrato: admonet enim Prosper Fagnanus in c. Firmiter tit. de Summa Trinitate, ubi in sacris Canonibus simpliciter fit mentio de
Generali Concilio, intelligendum esse de Concilio Lateranensi IV., rationemque reddit, cur ita censeri debeat.