Description
-
Grégoire IX (1227-1241)
-
Confirmat Monialibus S. Damiani concessionem Monasterii S. Apollinaris juxta Mediolanum, & omnes immunitates ab Archiepiscopo Mediolanen. concessas, addens & alia. (Regest. Vatic. epist. 44., & Waddingus in Regesto Pontif. num. 33.)
-
Anno 1235. die 5. Maji.
-
1235
-
GREGORIUS &c.
Dilectis in Christo filiabus Abbatissæ Monasterii Sanctæ Mariæ, & Sancti Apollinaris extra Portam Romanam Mediolanensem, ejusque Sororibus tam præsentibus, quam futuris Religionem ingressuris, ac professis in perpetuum Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Religiosam vitam &c. (usque) sacræ Religionis enervet a. Eapropter, dilectæ in Christo filiæ &c. (usque) annuimus, & Monasterium sacræ Dei Genitricis, & Virginis Mariæ, & Beati Apollinaris extra portam Romanam juxta fossatum Civitatis Mediolanensis constructum, in quo Divino estis obsequio mancipatæ, sub Beati &c. (usque) communimus.) In primis siquidem statuentes, ut Ordo monasticus, qui secundum Deum, & B. Benedicti Regulam, atque Institutionem Monialium inclusarum Sancti Damiani Assisinatis in eodem loco institutus esse dignoscitur &c. (usque) observetur.) Liceat quoque vobis personas liberas &c. (usque) retinere.) Prohibemus insuper, ut nulli Sororum vestrarum post factam in Monasterio professionem fas sit aliquatenus de eodem loco discedere, discedentem verò a vestro Collegio nullus prorsus audeat retinere. A præstatione verò Decimarum Clausuræ vestræ, sive pro Oleo Sancto, vel alio Ecclesiastico Sacramento &c. (usque) vobis Episcopus Diœcesanus impendat. Alioquin liceat vobis hac auctoritate nostra recipere a quocumque malueritis Catholico Antistite gratiam, & Communionem Sedis Apostolicæ obtinente. Quod si Sedes Diœcesani Episcopi &c. (usque) Diœc. Episcopo nullum præjudicium generetur. Quia verò interdum Diœcesani Episcopi &c; (usque) recipere valeatis. Porro si Episcopi, vel alii Ecclesiarum Rectores in Monasterium vestrum, vel personas inibi constitutas suspensionis, excommunicationis, vel interdicti sententiam promulgaverint, ipsam tamquam contra Sedis Apostolicæ indulta prolatam, decernimus, non tenere. Cum commune interdictum terræ fuerit &c. (usque) celebrare. Obeunte te &c. (usque) providerint eligendam. Paci quoque, & tranquillitati vestræ &c. (usque) audeat exercere. Præterea omnes libertates, & immunitates, quas Monasterio vestro Frater noster Archiep. Mediolan.b, Capituli sui accedente consensu, indulsisse dignoscitur, sicut in ejus litteris plenius continetur, auctoritate Apostolica confirmamus &c. (usque) communimus. Tenorem autem ipsius Archiepiscopi litterarum ad cautelam duximus præsenti privilegio inserendum, qui talis existit.
“Guillelmusc Divina miseratione Sanctæ Mediolanensis Ecclesiæ Archiepiscopus Dilectis in Christo filiabus Abbatissæ, & Sororibus Monasterii Beatæ Mariæ, & B. Apollinaris constructi extra Portam Romanam juxta fossatum Civitatis Salutem, & Benedictionem. Cum Monasterium in honorem Beatæ, & gloriosæ, semperque Virginis Mariæ, & Beati Apollinaris in loco memorato construi fecissetis, ut ibidem devotè Domino famulantes pro Nobis, & aliis peccatoribus orare possitis, humiliter postulastis, ut Monasterium, & personas ibidem Domino servientes intuitu pietatis, & pro redemptione peccatorum nostrorum a jure Episcopali, seu alterius conditionis gravamine tam in temporalibus, quam in spiritualibus pleno jure eximere deberemus. Ea propter vestræ piæ, & humili petitioni pio concurrentes assensu præfatum Monasterium, & personas illic nunc, & in futurum commorantes, cum omnibus bonis suis, de consensu, & voluntate Capituli, ab omni jure Episcopali, & cujuslibet conditionis obligatione tam in temporalibus, quam in spiritualibus pleno jure liberamus, & eximimus nihil aliud Nobis, & Ecclesiæ Mediolanensi in eisdem reservantes, nisi consecrationem Ecclesiæ, & Altarium, cum fuerimus requisiti, si tum Nos, & Successores nostri gratis, & sine pravitate aliqua voluerimus consecrare. Reservamus etiam Nobis unam libram Ceræ in festo Beati Apollinaris octo diebus ante, vel octo diebus post pro censu Nobis singulis annis persolvendam. Dat.d. Ego Wilhelmus de Rizolio Mediolanensis Archiepiscopus subscripsi: Ego Albertus Amiconus Mediolanensis Ecclesiæ Archipresbyter subscripsi: Ego Stephanus Mediolanensis Archidiaconus subscripsi: Ego Magister Stephanardus Balbus Mediolanensis Ecclesiæ Ordinarius, & Presbyter subscripsi: Ego Ambrosius, qui dicor Præcossus, Notarius istius Domini Ribaldi Burch. Mediolanensis Diœc. subscripsi: Ego Gerardus de Basagapede Presbyter, & Vice-dominus subscripsi: Ego Alcherius de Ternazo Mediolanensis Ecclesiæ Ordinarius, & Primicerius ferulæ subscripsi: Ego Rogerius de Turre Mediolanensis Ordinarius subscripsi: Ego Fulco de Dervio Mediolanensis Ecclesiæ Presbyter Ordinarius subscripsi: Ego Ambrosius de Puteo Bonello Ordinarius subscripsi: Ego Arnaldus de Mandellis Mediolanensis Ordinarius subscripsi: Ego Hugo de Setara Mediolanensis Ecclesiæ Ordinarius, & Domini Papæ Subdiaconus subscripsi: Ego Guillelmus de Pusterla Mediolanensis Ordinarius, & Subdiaconus subscripsi: Ego Erzo Vicecomes Mediolanensis Ecclesiæ Ordinarius, & Domini Papæ Subdiaconus subscripsi: Ego Conradus de Setara Ordinarius Mediolanensis Ecclesiæ, & Subdiaconus Domini Papæ.e” Ad indicium autem hujus perceptæ a Sede Apostolica libertatis unam libram Ceræ Nobis, nostrisque Successoribus annis singulis persolvetis. Decernimus ergo &c. (usque) profutura: salva Sedis Apostolicæ auctoritate. Si qua igitur &c. (usque) ultioni. Cunctis autem &c. (usque) inveniant. Amen. Amen. Amen.
Datum Perusii per manus Fratris Josephi Ordinis Floren. Domini Gregorii Papæ IX. Notarii iii. Nonas Maii Indictione viii. Incarnationis Dominicæ Anno Mccxxxv. Pontificatus verò ejusdem Domini Gregorii Papæ Anno Nonof.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CLXIII., p.155
-
(a) Enervet &c.: Videatur Bulla ejusdem Gregorii anno 1229. pro Monasterio S. Mariæ de Monticello Florent, supra relata, vel pro Monasterio Tudertino sub an. 1228. die 22. Novembr.
-
(b) Archiepiscopus Mediolanen.: Guillelmus, ut infra.
-
(c) Guillelmus: De Rizolio, ut ex subscriptionibus infra, & ex Ughello tom. 4. Ital. sac.
-
(d) Dat.: Desunt annus, ac dies, locusque, quibus datum est hoc exemptionis instrumentum.
-
(e) Domini Papæ: Subde
subscripsi. -
(f) Ante privilegium istud alias litteras Pontifex dederat pro hoc Monasterio, ut anno 1233. Licet ex susceptæ &c. die 18. Februarii, & 1235. Cum olim bon. mem. &c. die 28. Martii. Postea anno 1438. Eugenius IV. litteris Sacræ Religionis &c. 5. Jdus Martii dat. injunxit, ut huic Monasterio uniretur aliud Monasterium
S. Apollinaris de ArcutoMediolanen. diœc. Ordinis S. Benedicti fere desolatum.