« bullarium-franciscanum-126 »


Description

  •  
    Grégoire IX (1227-1241)

  •  
    Rogat Georgiæ Regem, ut Fratrem Jacobum de Russano redeuntem cum aliis Fratribus Ordinis Minorum benignè recipiat, & charitate pertractet. (Ex Regesto Vaticano num. 22. apud Waddingum in Annal. Minorum sub hunc annum num. 5.)

  •  
    Anno 1233. die 11. Aprilis.

  •  
    1233


  •  

    GREGORIUS &c.

    Illustri Regi Georgiæ a .

    Cum sit omnis ab Omnipotente potestas, & quæ ab eo sunt, ordinata credantur; illi profectò Reges non portant gladium sine causa, qui & erecti adversus impios libenter vindicant injuriam Creatoris, & Fidelibus inclinati pia ipsorum facta fovendo pariter, & muniendo collaudant. Sanè dilecto filio Jacobo de Russanob de Ordine Fratrum Minorum latore præsentium accepimus referentec, quod tu thronum gloriæ, cui præsides, ab auctore omnium recognoscens, personas ipsius Ordinis, quin potius operantem in eis Spiritum veneraris, intelligens, sicut credimus, & attendens, quod qui custodit parvulos, hodiè in confusionem hæreticæ pravitatis, catholicam dignatur Ecclesiam evidentibus signis, atque miraculis decorare per eos; ut quo se fortius paupertate simul, & simplicitate dejiciunt, eo majoribus ab eo, qui humilia respicit, virtutum honoribus attollantur. Ut igitur Justi, & Prophetæ mercedem accipias; si Rex pro Illo Rege, qui per ignem vivos, & mortuos judicare venturus, quidquid minimis suis actum clementer invenerit, sibi præstitum reputabit; gratiam, & favorem talium factis accomodas, & eorum misericorditer infirma supportas: Serenitatem vestram rogamus, monemus, & hortamur attentiùs, ac per Apostolica tibi Scripta in remissionem peccaminum injungentes, quatenus dictum Fratrem, dilectum familiarem nostrum, & ceteros ipsius Ordinis Professores, qui in Ordine voluntariæ paupertatis pro Christo legatione funguntur ad gentes, quæ non noverunt Deum, & assumunt in vanum nomen ejus, benignè recipias, & charitativè pertractes, in ipsis magnificans opus ejus, qui seipsum nobis præbuit, & pro nobis, & nos de corruptionis redimens servitute, in filiorum libertatem vocavit, hæreditaturos cum ipso gloriam sempiternam.

    Datum Laterani iii. Idus Aprilis, Pontificatus Nostri Anno Septimo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XCIX., p.102

  •  
    (a) Regi Georgiæ: Quæ nunc incolis Gurgistan est inter mare Ponticum, & Caspium sita, Armeniæque finitima; cujus Rex, & populus cum Schismate laboraret, anno 1240. Romanæ Ecclesiæ se conjungere velle præ se tulit; extantque Gregorii litteræ Rusudæ Reginæ, & David nato ejus Georgianorum Regi de ea re gratulantis datæ apud Raynaldum ed eum annum n. 39. & seqq.
  •  
    (b) De Russano: Urbe Calabriæ Archiepiscopali dignitate ornata, Pontifici familiari, ut infra legitur.
  •  
    (c) Referente: Ex his elicitur aperte, hunc Fr. Jacobum cum aliis Fratribus O. M. evangelicæ missionis causa ad Georgianos Schismaticos, aliosque Infideles antea missum fuisse, & modo iterum eo ire, revertique.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 151586 (bullarium-franciscanum-126), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/151586 (mise à jour : 15/12/2020).