« bullarium-franciscanum-110 »


Description

  •  
    Grégoire IX (1227-1241)

  •  
    Monet, & hortatur, ut Archiepiscopo Rothomagensi ablata bona restitui procuret 1. (Ex Reg. Vatic. lib. 6. Epist. 175. apud Raynaldum in Annal. Eccles. ad hunc annum num. 26.)

  •  
    Anno 1232. die 29. Novembris.

  •  
    1232


  •  

    GREGORIUS &c.

    Charissimo in Christo filio Illustri Regi Francorum a Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Utinam, fili charissime, sicut & Nos optamus, a primævo adolescentiæ tuæ flore assuefacias temetipsum timori Divini nominis, & amori; ac persistas jugiter in eodem, ut ei serviens, cui servire regnare est, verè regnes; & post præsentis vitæ inevitabilem exitum Regnum temporale commutes felici commercio in æternum; ac de te, sicut de claræ memoriæ Progenitoribus tuis verè valeat prædicari, quod Christianissimus es inter Principes Christianos; ut a devotione Ecclesiæ Matris tuæ nullo unquam movearis impulsu, sed eam, quæ te sincero cordis affectu diligit, & honorat, tu quoque pio devotionis proposito venereris, ut præter laudem hominum mercedem consequaris æternam. Gravem siquidem Venerabilis Fratris nostri Rothomagensis Archiepiscopib recepimus questionem, quod cum in spiritualibus, & temporalibus nullum post Deum præter Nos judicem habeat; de antiqua Rothomagensis Ecclesiæ libertate, ac ipsius consuetudine hactenus observata, tu quorumdam ductus, & utinam non seductus, consiliis contra prædictorum Progenitorum tuorum consuetudinem, qui Ecclesias, & viros ecclesiasticos pio semper, & prompto venerabantur affectu, ipsum ad tuam præsentiam evocans eum inducere voluisti, ut super eo, quod in quosdam excommunicationis sententiam promulgarat, ac quibusdam aliis articulis sub tuo examine responderet. Et quia ipse non solum juri suo periculum, verum etiam subversionem metuens Ecclesiasticæ libertatis id efficere denegavit se, ac bona ipsius Ecclesiæ protectioni Sedis Apostolicæ supponendo; motus ex hoc graviter contra eum, ipsum Domibus, Villis, Terris, redditibus, & possessionibus ad Ecclesiam suam spectantibus pro tuæ voluntatis arbitrio spoliasti, ea per Ministros tuos faciens detineric. In quo tantò tibi tamquam filio Ecclesiæ speciali dolemus, & timemus amplius, quantum personam tuam inter ceteros Principes Christianos sinceritatis brachiis specialibus amplexamur; cum Regnum Francorum benedictum adeo semper in Apostolicæ Sedis devotione permanserit, ut ab ea nullo unquam, sicut credimus, sit tempore discessurum. Monemus itaque Celsitudinem Regiam, rogamus, & obsecramus in Domino Jesu Christo, quatenus erigens oculos tuæ mentis ad illum, qui est Rex Regum, & Dominantium Dominator, ac pensans illum devotionis affectum, quem præfati Progenitores tui ad Deum, & Ecclesiam habuerunt, præmissa omnia taliter corrigas, & emendes, quod existat tibi meritorium apud Deum, & apud homines gloriosum; & ex hoc Ille, qui te præ cæteris Regibus exaltavit, pleniorem tibi gratiam conferat in præsenti, & abundantiorem gloriam in futuro. Si quid autem juris in præmissis, & aliis adversus eumdem Archiepiscopum Regalis excellentia se habere proponit, faciemus justitiæ plenitudinem exhiberi &c.d

    Datum Anagniæ iii. Kal. Decembris Pontificatus Nostri Anno Sextoe.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°LXXXIII., p.90

  •  
    Cum Pontifex Burdegalensem Archiepiscopum eo insignisset privilegio, ut cum Legatus Apostolicæ Sedis in provincia non versaretur, Crucem sibi præferre liceret; qua etiam prærogativa Messanensem Archiepiscopum decoravit: cumque Rothomagensis Archiepiscopus se Romano tantum Pontifici obnoxium contenderet, atque in jus vocatus a Ludovico Rege coram ipsius tribunali respondere recusaret, bonorum possessione exutus est: qua de re gravissime questus est apud Gregorium, qui suscepto Archiepiscopi patrocinio causam ad Sedem Apostolicam evocavit; eoque argumento hanc epistolam Regi scripsit ex cit. Raynaldo.

    1

  •  
    (a) Regi Francorum: S. Ludovico IX.
  •  
    (b) Rothomagensis Archiepiscopi: Mauritii, qui ab anno 1231. usque ad ann. 1236. sedisse fertur ex Gallia Christiana.
  •  
    (c) Detineri: De qua re plenius in Gallia Christiana Sanmarthan.
  •  
    (d) Exhiberi &c.: Significat a se, (subjungit præfatus Raynaldus) Parisiensi, & Sylvanectensi Episcopis datam provinciam, ut Regios administros ad restituenda Archiepiscopo, quæ occupata erant, censuris cogerent, provinciamque Interdicto subjicerent.
  •  
    (e) Iterum Pontifex pro Rothomagensi Archiepiscopo litteras dedit ad S. Regem anno sequenti Quasi vas aureum &c. Kal. Septemb. anno vii. apud Raynaldum ad eum ann. n. 62.; cumque Archiepiscopus universam diœcesim suam Interdicto supposuisset die 28. Septembris, tandem anno 1234. die 19. Octobr. rebus omnibus eidem Archiepiscopo restitutis, pax rediit Ecclesiæ; ut in fragmento legitur Chronici Rothomagen. vulgato in Acherii Spicil. tom. 3. p. 613.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 151570 (bullarium-franciscanum-110), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/151570 (mise à jour : 15/12/2020).