« bullarium-franciscanum-79 »


Description

  •  
    Grégoire IX (1227-1241)

  •  
    Increpat Cives Assisiates, quod solemnitatem translationis Corporis Sancti Francisci turbaverint; mandatque, ut de satisfaciendo curent; alias Censuris Ecclesiasticis in eos procedendum. (Habetur in Regesto Vatic. n. 39. & Archivo Sacri Assis. Conventus S. Francisci, & ex his apud Waddingum in Annal. ad annum 1230. n. 3., & Authorem Collis Paradisi lib. 2. pag. 15.)

  •  
    Anno 1230. die 16. Junii.

  •  
    1230


  •  

    GREGORIUS &c.

    Perusino a , & Spoletano b Episcopis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Speravimus hactenus, ut Potestas, Consilium, & Populus Assisiensis multiplicem gratiam, qua eos adhuc in minori officio constituti prævenimus, & sumus continuò prosequuti, sicut convenit, agnoscentes, sectarentur cognitam reverenter Nostris beneplacitis omnimodis obsequendo, ut semper in gratiam crescerent ampliorem. Sed, quod non sine amaritudine referimus vehementi, ipsi gratis ingrati Nobis malum pro bono iniqua vicissitudine rependentes, in eo Nos acriter provocarunt, in quo debuerant Nobis summo studio potissimè complacere. Cum enim Beatum Franciscum glorificatum in Cœlis clarificantes in Terris adcripserimus Catalogo Confessorum, & in honorem ejus Ecclesiam fundari volentes, de manibus Nostris lapide ibi primario posito, ipsam duxerimus eximendam, ut libertatis titulis decorata semper niteret celebris, & insignis; ipsi non attendentes innumera bona, quæ Civitati eorum, quin etiam universis, & singulis exindè poterant provenire, omnia perturbarunt, omnia confuderunt, in animarum suarum periculum, famæ dispendium, & jacturam etiam temporalem. Sciunt siquidem, quod nos sanctissimum Corpus Confessoris prædicti pio amore venerabiliter amplexantes, translationem ejus dilectis filiis Generali Ministroc, & quibusdam aliis Fratribus Ordinis Minorum, viris religiosis, & timoratis, tamquam Vicariis nostris commisimus confidenter, cum non nisi auctoritate Apostolicæ Sedis esset translatio facienda; ibique illam concessimus Indulgentiam, quæ limina Beatorum Petri, & Pauli visitantibus concedi consuevit. Sed ipsi vesano spiritu concitati, non attendentes quod sacra Mysteria, non nisi a sacris sunt tractanda Ministris, prædictum Corpus ausu sacrilego rapientes in superbia, & tumultu translationis mysterium damnabiliter prophanarunt, non passi a Fratribus prædicto Sancto venerationem debitam exhiberi. Oh quæ insania ipsos taliter fascinavit, ut Sacerdotale sibi Officium usurpantes rem divinam Deo contrectarent invito! Nonnè sciunt, quod Oza inclinatæ Arcæ Domini manum apponens a Domino percussus interiit, qui videbatur utrumque verosimiliter excusandus, quia ne Arca caderet inclinata, manum apposuit adjutricem? Nonne audierunt, quod Ozias ingressus Templum Domini, quia super Altare thymiamatis incensum voluit adolere, percussus est lepra, ut perfectè detur intelligi, quod contrectatio Divinorum est Laicis penitus interdicta? Nonne possunt ex simili culpa similes pœnas formidare? Ceterum ut sciant, quam graviter Nos, immo Dominum offenderunt, auctoritatem Nobis in Sancto prædicto volentes adimere; Nos prædictam Ecclesiam, quam exemimus, Episcopi, & Capituli Assisiatis subjicimus ditioni, prohibentes, ut ibi de cetero nullatenus Generale Capitulum celebretur, nec aliqui de Fratribus commorentur, & locum supponimus ecclesiastico Interdicto, donec nobis de tanta injuria satisfiat. Ne vero contra eos severiùs procedere compellamur, Universitati eorum nostris damus litterisd firmiter in præceptis, ut infra quindecim dies post susceptionem earum, viros idoneos Universitatis nomine ad nostram præsentiam destinare procurent, paratos satisfactionem plenariam exhibere, ac de stando mandatis nostris præstare sufficientes cautiones. Quo circa Fraternitati vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus si Potestas, Consilium, & Populus prædicti præceptum nostrum neglexerint adimplere, Vos in Potestatem, & Consilium excommunicationis, & in Terram Interdicti sententias, appellatione postposita, promulgantes, faciatis eas usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari.

    Datum Laterani xvi. Kalend. Juliie Pontificatus Nostri Anno Quartof.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°LIV., p.67

  •  
    (a) Perusino: Joanni de Comitibus Romano, qui ab anno 1208, usque ad ann. 1231. sedit, ex Italia sacra Ughel. tom. I.
  •  
    (b) Spoletano: Nicolao de Castro Arquato a Porta Placentino, qui paulo post evectus est ad Patriarchatum Constantinopolitanum; cumque anno 1245. interfuisset Lugdunensi generali Concilio, obiit Mediolani anno 1251. apud Fratres Minores sepultus ex Petro M. Campi Hist. Placent.
  •  
    (c) Generali Ministro: Fr. Eliæ secundum Waddingum, sed ex aliis & verius Fr. Joanni Parenti Florentino.
  •  
    (d) Nostris damus litteris: Quæ non habentur saltem evulgatæ.
  •  
    (e) xvi Kal. Julii: Ita ex cod. Vatic. apud Raynaldum Annal. Eccles. ad hunc annum num. 22. & ex cod. Assisiati apud cit. Auctorem Collis Paradisi; non autem 16. Kal. Junii, ut apud Waddingum; cum translatio facta fuerit die 8. Kal. Junii ex dictis ad Bullam Mirificans misericordias suas supra relatam.
  •  
    (f) Turbationis hujus causam, & culpam aliqui ex nostris in Fr. Eliam rejiciunt nec prorsus temere; ut erat enim valde prudens, & cautus, forsan egit cum Civibus, caverent, ne in tanta exterorum populorum multitudine rapinæ corpus Sancti viri pateret omnino, vel saltem ex parte: aut etiam ut ab omnium oculis occultaretur, nullique innotesceret locus, in quo recondebatur tam pretiosum pignus temporibus illis, quibus in vicinorum bellis, & excursionibus corpora Sanctorum rapinis exposita sciebantur.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 151539 (bullarium-franciscanum-79), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/151539 (mise à jour : 15/12/2020).