Description
-
Grégoire IX (1227-1241)
-
Monasterium S. Pauli Spoletan. privilegio communit, ac immunitates suorum Prædecessorum, suasque confirmat. (Ex Regesto Vatic. Epist. 115. Anno 3.)
-
Anno 1229. die 21. Decembris.
-
1229
-
GREGORIUS &c.
Dilectis in Christo filiabus .... Abbatissæ Monasterii Sancti Pauli Spoletan. a , ejusque Sororibus tam præsentibus, quam futuris regularem vitam professis in perpetuum Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Religiosam vitam eligentibus Apostolicum convenit adesse præsidium; ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut eas a proposito revocet, aut robur, quod absit, Sacræ Religionis infringat. Eapropter, dilectæ in Christo filiæ, vestris justis petitionibus clementer annuimus; & Monasterium Sancti Pauli Spoletan., in quo Divino estis obsequio mancipatæ &c.b
Præterea omnes libertates, & immunitates a Prædecessoribus nostris Romanis Pontificibusc, & a Nobis per alias nostras litteras Monasterio vestro concessasd auctoritate Apostolica confirmamus, & præsentis Scripti privilegio communimus. Ad indicium autem hujus perceptæ a Sede Apostolica libertatis unam libram ceræ Nobis, nostrisque Successoribus annis singulis persolvetis. Tenorem vero prædictarum litterarum nostrarum ad cautelam duximus præsenti privilegio annotandum, qui est talis “Gregorius Episcopus &c. dilectis in Christo filiabus … Abbatissæ, ac Monialibus Monasterii Sancti Pauli Spoletan. Salutem &c. Inter venerabilem Fratrem nostrum … Episcopum Spoletan. & .... Abbatissam Monasterii vestri &c.e Datum Anagniæ ii. Nonas Augusti Pontificatus Nostri Anno Primo.” Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat præfatum Monasterium temerè perturbare &c.f
Datum Perusii per manum Magistri Martini Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Vice-Cancellarii xii. Kalendas Januarii Indictione ii. Incarnationis Dominicæ Anno mccxxviiii. Pontificatus vero Domini Gregorii PP. viiii. Anno tertiog.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XLIV., p.57
-
(a) Monasterii S. Pauli Spoletan.: Ordinis antea
S. Benedicti, & circa annum 1218. ad Institutum Damianitarum Assisiaten., seu Clarissarum exhortatione hujus Pontificis tunc Episcopi Ostien. translati, uti notavimus ad aliud ejusdem Pontificis diploma incip. Inter venerabilem &c. anno 1227. die 4. Augusti emanatum. -
(b) Mancipatæ &c.: Vide privilegium hujus Pontificis consimile anno superiori die 22. Novembris Monasterio
Tudertinocollatum. -
(c) A prædecessoribus nostris Romanis Pontificibus: Cum nempe Ordinis S. Benedicti esset; quæ tamen, & a quibus concessæ, nullibi habetur, præter illam ab Innocentio
iii.confirmatam, Inter venerabilem &c., & supra memoratam; silentibus de eo Annalibus Benedictinis Mabillonii. -
(d) Monasterio vestro concessas: Anno 1227., ut infra.
-
(e) Monasterii vestri &c.: Ut supra ad annum 1227. die 4. Augusti Inter venerabilem &c.
-
(f) Præfatum Monasterium &c.: Adeatur privilegium simile superiori anno die 22. Novembris pro Tudertino Monasterio exaratum.
-
(g) Anno 1234. hæreditatem Manentis Militis de Jano accepit, ut ex epist. Pontificis Pietatis opera &c. die 28. Martii eidem Militi scripta, quæ ibi dabitur, annoque 1239. per aliam incip.
Statum Monasterii vestri &c.die 17. Februarii prohibuit, ne possessiones hujus loci vendi, aut alienari possent; anno autem 1235. die 24. Aprilis iteravit hoc privilegium Religiosam vitam eligentibus &c. addita bonorum stabilium recensione.