« bullarium-franciscanum-34 »


Description

  •  
    Grégoire IX (1227-1241)

  •  
    Vetat Pontifex, ne Fratres a quoquam Judice delegato, vel ordinario in causis compellantur, nisi speciali Sedis Apostolicæ mandato. (Ex Archivo Ordinis apud Sanctos xii. Apostolos de Urbe. Extat apographum authenticum etiam Jaderæ in Archivo Conventus S. Francisci teste Gonzaga par. 2. Conv. 12. Provinc. Dalmatiæ.)

  •  
    Anno 1227. die 26. Julii.

  •  
    1227


  •  

    GREGORIUS &c.

    Dilectis filiis Magistro, a & Fratribus Ordinis Minorum Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Cum non deceat, vos implicari negotiis, quæ cum mundo fugientes facti voluntariè pauperes induimini nudum Christum; devotionis vestræ precibus inclinati auctoritate præsentium inhibemus, ne quis delegatus Judex, vel ordinarius in causis, quæ coram ipsis pertractantur, vos compellere sine speciali mandato Apostolicæ Sedis audeat; ut sive in citationibus personalibus, sive in aliis causis contingentibus faciatis, quod vobis super iis duxerint injungendum. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ inhibitionis infringere, vel &c. Si quis &c.b

    Datum Anagniæ vii. Kalendas Augusti Pontificatus Nostri Anno Primoc.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°IX., pp.-32

  •  
    (a) Magistro: Sphalma creditur scriptoris, nam tam ipse Gregorius, quam ceteri Pontifices titulo Ministri inscribunt litteras: & sane in diplomate Alexandri IV. mox citando legimus datum Ministro.
  •  
    (b) Simile diploma dedit Gregorius anno 1236. die 25. Februarii incip. Quieti vestræ providere &c. quod infra datur. Idem vero iteravit Alexander IV. anno 1256. die 2. Julii; ut ad eum annum.
  •  
    (c) Hujus Gregoriani privilegii meminit antiquus Auctor Barthol. Pisanus in Conform. 9. § 6. post expositionem Regulæ Fratrum Minorum.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 151494 (bullarium-franciscanum-34), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/151494 (mise à jour : 15/12/2020).