Description
-
Grégoire IX (1227-1241)
-
Regem Franciæ 1 abducere nititur a bello Anglico, atque ad restituendas Anglis Provincias, quæ a patre occupatæ fuerant, sollicitat. (Ex
Regesto Vatic.epist. 86. lib. 1. apudRaynaldumAnnal. Eccles. ad hunc annum num. 54.) -
Anno 1227. die 25. Maji.
-
1227
-
GREGORIUS &c.
Charissimo in Christo filio Illustri Regi Franciæ a salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Pro prærogativa devotionis, & fidei inclytæ recordationis Regum, & Regni Francorum ad Reges ipsos, & Regnum semper exuberavit Apostolicæ Sedis affectus; & nos, qui eidem Sedi licèt immeriti præsidemus, firmiter proponimus in hujusmodi dilectione imitari Prædecessores nostros Romanos Pontifices quantum cum nostra possumus honestate, de conscientia bona, & corde sincero ad incrementum tuum, & Regni ejusdem efficaciter aspirantes. Nimirum ex abundantia, & fervore dilectionis prædictæ, frequentes, & diversas molestias ab Avo, & Patre tuob Regibus, & Regno Angliæ irrogatas Romana Ecclesia non sine derogatione sustinuit famæ suæ; cum Regnum Anglicanum specialiter ad ipsam pertineatc; & imò in ejus injuriis honor Sedis Apostolicæ læsus fuit. Ex eadem quoque affectione processit, quod cum Avus tuus non mediocriter interdum offenderit claræ memoriæ Regem Angliæd Crucesignatum sub protectione Sedis Apostolicæ consistentem; licet fuisset in ejus injuriam id præsumptum, non solum conniventibus oculis pertransivit, sed eum tunc ex hoc in magnæ necessitatis articulo constitutum injuriis dissimulatis adjuvit. Contra ipsius etiam inhibitionem inclytæ recordationis Pater tuus Regnum Anglicanum invadens totam penè terram, quam citra mare Reges Angliæ tenuerant, occupavit; & tamen ab hoc Romana Ecclesia retrahi a dilectione Regni Francorum non potuit; sed ejus amorem honori suo præferens super hoc non processit, sicut fortè procedere debuisset.
Insuper cum contra Barones Regis Angliæ quædam Apostolicæ litteræ, quæ de jure negari non poterant, emanassent; eadem Ecclesia pro illo, quem ad Regnum ipsum habet, affectu effectum suspendit earume; in quo non modicam notam incurrit, dicentibus aliquibus, quod contra Deum homini deferebat. Novissimè verò, sicut accepimus, aliqui suadere nituntur, turbandum charissimo in Christo filio nostro ....f illustri Regi Anglorum illud modicum, quod ei citra mare remansit. Quia igitur meritò de nobis posses diffidere, quod deberemus in tuis necessitatibus tibi favere; si aliis propriam justitiam Sedes Apostolica denegaret; & tunc tuæ utilitati consulimus, cum animæ tuæ soliciti providemus, ad quod ex Apostolicæ servitutis officio tibi sumus specialiter obligati, Serenitatem tuam rogamus, & hortamur attentè; ac tibi etiam consulimus bona fide, quatenus cum inter Reges alios locum obtineas celsiorem, dispendium salutis, & famæ devitare procurans, occupata maximè contra Ecclesiæ interdictum restituas; & ad aliena jura manus tuas cum injuria non extendas. Quia cum Rex a regendo dicatur, non debes suadentibus talia credere, sed prudenter regere temetipsum; quod quidem omnino non fieret, si non abstineres ab injuriis aliorum; & non restitueres, si qua juris alieni nosceris detinere. Preces itaque, atque exhortationes, & consilium nostrum sic ob reverentiam nostram, & Apostolicæ Sedis admittas, quod conscientiam tuam in hujusmodi non offendas; detrimentum enim tuæ salutis eo minùs tolerare possemus, quo illam ardentiùs affectamus.
Datum Laterani viii. Kalendas Junii, Pontificatus Nostri Anno Primog.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°V., p.29
-
Cum felicibus initiis, (inquit cit. Raynaldus) Regis Ludovici potentia se efferret; Anglorum Regem, qui fœdus cum proceribus Hugone Marchiæ, Theobaldo Campaniæ, ac Petro Brittanniæ Comitibus adversus Ludovicum cojerat, metus incessit, ne reliquam Aquitaniam ipsi Gallus eriperet; cum præcipue eo plurium vergerent consilia, bellum in Anglos ad ipsos e tota Gallia deturbandos vertendum videri. Quod cum præsensisset Gregorius, qui Anglorum Regem stipendiarium tuebatur, ut amissa recuperaret, Ludovicum his litteris adortus est.
1 -
(a) Regi Franciæ: Ludovico IX., qui patri 7. idus Novembris anno 1226. vita defuncto successit eodem anno, ac mense Dominica die prima Adventus Remis inauguratus ex Jordane MSs., & Bernardo Guidonis in Chron. Rom. Pontif.
-
(b) Ab avo, et patre tuo: Philippo, & Ludovico VIII.
-
(c) Ad ipsam pertineat: Ab anno 1213., quo Rex Joannes illud Romanæ Ecclesiæ stipendiarium effecit; quemadmodum legi potest in Annal. Eccles. Ravnaldi ad eum annum num. 79.
-
(d) Regem Angliæ: Joannem, qui anno 1216. mense Octobri ex hac vita migravit: vel potius Henricum anno 1188. pro Terræ sanctæ subventione ex Hovdeno in Annal. Cruce signatum, qui insequenti anno obiit.
-
(e) Earum: Nimirum Vasatensi Episcopo scriptarum, ut eos, qui ad Ludovicum VIII. desciverant, censurarum terrore ad Henrici obsequium revocaret; ut notavit Raynaldus cit. ad hunc locum.
-
(f) Filio nostro: Henrico, qui anno 1216. Joanni Patri successit.
-
(g) Cur autem hanc epistolam, plurimasque alias Pontificias S. Regi directas
BullarioFranciscano inseramus, legatur Waddingus in Annal. Minor. ad annum 1254. num. 28. & seqq., & ad annum 1270. num. 15. & Arturus in Martyrologio Franciscano ad diem 25. Augusti, ubi de hoc Sancto agit § 52. edit. 2. Paris. 1653., quibus addas, in Bibliotheca Cæsarea Vindobonen. extare MSs. Sermonem Dom. Petri Card. Cameracen. prædicatum Constantiæ tempore Concilii Generalis in honorem S. Ludovici Regis Franciæ Ord. Min. ex Indice Orationum in eo Concilio habitarum nuper vulgato in tom. 6. Supplementi Concil. Labb. Lucæ col. 720. num. 30. Cardinalis autem ille erat Petrus de Aliaco Gallus, & Doctor Parisinus, Sorbonicusque doctrina, & scriptis clarissimus: Jta & Nicolaus Lugarus Cremonensis Rhetor suo tempore præclarus in panegyrica Oratione anno 1488. habita pro Comitiis Generalibus Ordinis Cremonæ a Francisco Sampsone celebratis, quæ typis excusa legi potest, S. Ludovicum tertii Ordinis S. Francisci extitisse testatur: quibus apparet, quam antiqua sit hujusce rei traditio; nec primum a Franciscanis adinventam, commentamque fuisse, ut quidam arbitrantur.